De Dachanae inscriptionis furto
De Dachanae inscriptionis furto
Ignoti scelesti noctu evulserunt inscriptionem ferream quae
impendebat clathris campi internecivi Dachanae (seu Dachoae),
haud longe a Monaco Bavariae, ubi omnes qui ingrediebantur
Germanice "Opera liberat" (Arbeit macht frei)
legebant, sicut in fere omnibus eiusdem generis campis sub
Nazistarum dominatione.
Investigatores nullis utilibus indiciis ad tempus fruuntur:
dubium est utrum violatores hodiernorum Nazistarum manipulorum
fautores sint an eis mandatum sit a divite quodam rerum rararum
collectore miram rem auferre. Quinque annis ante idem factum erat
Ozviecini, ubi est celeberrimus campus Poloniae: illo tempore
indagatores Polonici post paucos dies comprehenderunt et in
vincula coniecerunt aliquot Sueticos et Polonos viros, qui se
speraverant inscriptionem diviti Suetico cuidam Nazistarum
aestimatori immani pretio venum daturos esse.
Indignatione commota est Gabriela Hammermann, quae musaeo iuxta
campum posito praeest: "Hoc facinus - inquit - est impudica
iniuria victimis"; similibus verbis locutus est Maximus
Mannheimer, nuntius paucorum, quibus superesse post tam immanem
captivitatem contigit. "Scelus est et sacrilegium
turpe!" dixit Carolus Frellerm, cui commissum est munus
servandi omnia loca et monumenta aevi Nazistici quae holocauston
in Bavaria commemorant.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|