Dilma iterum vincit
Dilma iterum vincit
Dilma Rousseff vix adversarium suum superavit, iterum sellam
supremam Brasiliae sibi comparans: 51,6% consensuum obtinuit
contra Aëcium Neves, candidatum conservativum. "Comitia
memorabilia vici. - inquit - Dialogo acclinis sum, hoc alterius
praesidentatus officium erit: in pace et democratia
gubernare."
Brasilienses in duas fere aequas partes divisi esse videntur,
altera regionum miserarum septentrionalium et orientalium, quae
Dilmam suffulserunt, altera ditioris meridiei conservativis
favens. Duo proposita civibus obtulerunt candidati, dum
oeconomiae auctus minuitur et mercium pretia increscunt: Dilma,
quae Factioni Operariorum praeest, vectigalia imponenda esse
putat mercibus externis et auxilia pauperibus ferenda, Aëcius
liberae mercaturae favet, a Marina Silva olim Dilmae ministra et
vehementi servatrice rerum naturae sustentus.
Posthac magis arduum erit munus Dilmae Rousseff, cui amplus
consensus allatus ipsi et antecessori Ignatio Lula (qui in imagine
eam amplectitur), cuius auctoritas magno auxilio fuit,
defecit: nam difficultates oeconomicae instant, pauperes
condiciones suas ultra ad melius verti postulant, vastatio
regionis Amazonicae indigenis minatur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|