Synodum episcoporum .
Synodum episcoporum ...
... de familia habitam esse.
Synodus extraordinaria episcoporum
catholicorum ante triduum expleta est. Exeunte conventu Summus
Pontifex severitatem vitandam esse infensam neque Ecclesiam
concludendam in interpretationem ad verbum factam, sed potius
oportere a Dei admiratione inopinate capi declaravit. At negavit
exitialem bonitatem quae fallaci indulgentia plagas fasciis
alliget antequam curaverit adhibendam esse. In his duabus
sententiis extremis Synodus versata est. Apud Ecclesiam quae
firma permanet involvitur nodus humani generis dolentis cui
Pontifex pollicitus est officium fideles excipiendi ianua cum
esset omnibus aperta. Iam res patefactae sunt de quibus postero
anno in Synodo ordinaria de familia habita disputandum erit et
deliberandum. “Intervallum temporis annuum nobis est”
ut ait tandem Papa, quem Episcopi magno plausu stantes
salutaverunt.
Tria capita decreta sunt a
pluribus Episcopis, sed sententiae probantium inferiores numero
quam duae partes fuerunt. Primum est de concedenda Paenitentia et
Eucharistia divortio digressis et iis iterum matrimonio iunctis
per iter paenitentiale; secundum est de Communione Spirituali pro
iis qui iterum in matrimonium ierunt post divortium; tertium est
de recipiendis in Ecclesiam iis qui ad homosexualitatem propensi
sunt; tamen antea excerptum erat quod ad vinclum iugale
homosexualium spectabat.
Ut Pater Lombardi prope affirmavit, “Res
sunt de quibus disputandum est ut tot familiarum difficultates
solvi possint”, sed probatio synodalis ex consuetis
praeceptis adhuc deest.
Scripsit Lydia Ariminensis
|