Annus
2 0 1 4


Omnia praemia Nobeliana huius anni tributa sunt

De praemiis Nobelianis tributis

Academia Suetica praemia Alfredo Nobel dicata tribuit his diebus; solum praemium in rebus oeconomicis deest honorifico indici.

In arte medica tributus est honor Maiae Britt Moser et Eduardo Moser Norvegicis et Johanni O' Keefe ex Civitatibus Americae Unitis, propter res novas inventas de cellulis cerebri, quae animantibus communicant locum, ubi ipsa sint.

In physice praemio ornati sunt Japonici Isamu Akasaki, Hiroshi Amano et Shuhi Nakamura, qui creaverint lucem emittentes diodos (quae breviter Angli LED appellant), utilia ad exstruendas splendidas lampadas albescentes minimi electrici roboris egentes.

In arte chemica ceteris antepositi sunt Ericus Betzig et Gullielmus E. Moerner, ex Civitatibus Americae Unitis, et Stephanus W. Hell Dacoromanus, omnes physices studiosi, qui microscopium maxima resolutione praeditum creaverunt, quo vira et moleculae quae huc usque conspici nequiverant oculis observari possunt.

Praemium Nobelianum litterarum tributum est Patricio Modiano Gallico, "ob artem memoriae qua evocaverit imprehendibilia humana fata et detexerit vividum mundum urbis occupatae", videlicet Lutetiae in bello secundo mundano.

Summus honos ad pacem tributus est Kailae Satyarthi, vir Indico qui iuribus puerorum totam vitam dicavit, et Malalae Yousafray, puellae Pacistanae quae ante duos annos a Talibanis vulnerata est, quod puellarum institutioni aperte faverat, iuvenissima inter praemio Nobelianum exornatos. Animosae adolescenti (cuius imago hodierna supra ostenditur) Ephemeris iam scriptum dicaverat, quo eius oratio coram conventu Ordinis Nationum Unitarum conversa erat.

http://ephemeris.alcuinus.net/homines.php?id=1226

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae