De seditione in insula Hongkongensi
De seditione in insula Hongkongensi
Cur adulescentes in insula Honkongensi
rebellaverunt? Quod die 31 mensis Augusti ab auctoritatibus
nuntiatum est reclamationum initium fecit: anno 2017, in hac
Regione Seiuncta ab administratione praecipua Sinensi, qui
succedet gubernatori Leu Chun-ying, is non ab incolis creabitur,
sed inter petitores a gubernatione Pechinensi electos. Sed
insulani comitia vere libera exoptant.
Diebus praeteritis aedificia gubernatoris
L.Y. (sic breviter nominatus est) circumdata sunt a reclamantibus
et capsae magno numero glandium ex cummi refertae apud sedem
gubernationis positae sunt; simulque rebelles petiverunt ut
gubernator se munere abdicaret. Die Iovis media nocte extrema
condicio pacis defecit, sed paulo ante rector adiministrationis
loci L.Y, cum recusavisset ne munus deponeret se ad colloquia
reclamantium venturum esse promisit.
Dum rebelles gregis nuncupati “Occupa
Sedem Gubernationis” (Occupy Central) modum et tempus
colloquiorum exspectant, proelia inter seditiosos et adversarios
reclamationibus in duobus vicis insulae (Mong Kok et Causeway
Bay) exorta sunt : decem saltem sauciati sunt. VI die ab
incepta seditione reclamantes constituerunt colloquia pacta
rescindere: nam dux factionis rebellium Benny Lai sicarios
scelestos Sinae Meridionalis proeliis putat interfuisse custodibus
publicis faventibus. Qui sine vi tumultuati sunt, ii animis
fracti videntur.
Interea auctoritates Pechinenses seditionem
male eventuram esse declaraverunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|