Annus
2 0 1 4


Scoti in Regno Britanniarum manent

Scoti in Regno Britanniarum manent

Cives Scotiae suffragiis constituerunt patriam suam partem Regni Britannici mansuram esse: XX centena milia propositum libertatis reiecerunt, XVI secessioni faverunt. Glasgoviae tantum, inter maximas urbes, libertati propositae plerique incolae faverunt.

Minister primarius Britannorum David Cameron laetatur ob comitiorum exitum, confirmans maiorem potestatem in vectigalibus utendo senatui Scotico donatum iri, sicut ante comitia promissum erat; etiam Valliae et Hiberniae septemtrionali maiorem libertatem concedendam esse: toti Regno Britanniarum posthac res politicas alias fore atque pristinas.

Alexander Salmond, minister primarius Scotiae et dux factionis nationalisticae (quem in imagine adposita aspicis) ab ambobus muneribus abdicabit, clade gravi agnita. Regina Elisabetha II confirmavit se voluntati Scotorum reverenter aspicere. Fora mercatoria feliciter salutaverunt suffragii Scotici exitum.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae