Annus
2 0 1 4


De immanitate vix credibili

De immanitate vix credibili

Iterum ostentum est scelus horrendum toti terrarum orbi: David Haines, civis Britannicus qui muslimos miseros adiuvandi gratia in Iraquia operam dabat, capite obtruncatus est eiusque cruentae necis imagines per rete mundanum vulgatae sunt.

Civitatum Americae Unitarum praesidens Baracus Obama vehementer condemnat barbaris dignum homicidium, ab armatis Jihadistis perpetratum, se promittens foedus cum multis civitatibus initurum esse ut feri necatores poenas dent deleaturque Respublica Islamica. Etiam David Cameron minister primarius Britannorum, unde profectus erat David Haines, postquam cum ducibus exercitus et exploratorum convenit, se omnia facturum esse confirmavit, ut rei ante tribunal deferrentur. "Isti - inquit - non sunt muslimi, sed monstra". In quam sententiam etiam multi muslimi consentiunt.

Iam diurnarii Americani Stephanus Sotloff et Jacobus Foley recentissimo mense occisi sunt ante machinam cinematographicam secundum eundem horrificum ritum: in deserto captivus luteo colore indutus, genibus flexus, post verba insana viri atrati vel orationem a se coacto enuntiatam capite cultro obtruncatur. Etiam in monte Sinai quattuor corpora capitibus orbata Kalendis Septembribus comperta sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae