De Ucraina et Russia agitur Bruxellis
De Ucraina et Russia agitur Bruxellis
Praesidens Ucrainae Petrus Poroshenko Bruxellas se contulit,
invitatus a praeside Collegii Europaei Josepho Manuele Barroso (quos
ambos cum praeside Consilii Europaei Hermanno Van Rompuy in
imagine adposita conspicere licet): quocum collocutus, multa
milia militum Russorum patriae suae regiones orientales invasisse
denuntiavit et ex Unione Europaea postulavit, ut apte aggressioni
in Ucrainam allatae responderent; se Unionis totius singularumque
civitatum Europaearum fulturam necnon suimet invitationem
hodiernam magni facere. Josephus Barroso se vereri dixit, ne res
in peius celeriter mutentur, et gubernatores omnium Unionis
civitatum hortatus est, ut prompti sint aliis sanctionibus in
Russiam afferendis: cui consilio praesidens Francogallorum
Franciscus Hollande firme favet, aliter atque Germani.
Ministra Europaea rerum exterarum Catharina Ashton, quae
Russos iam antea admonuerat ut dimicationibus finem imponerent
copiasque a se missas reducerent, omnes ministros rerum exterarum
rettulit sollicitos esse ob aggressionem contra Ucrainam, quae
petierat ut in coetum Europaeum admitteretur; praeses Lituanus
Dalia Grybauskaite "Ita agendum est - inquit - velut si
Russia bellum Europae toti intulerit."
Manipulus interea XXVIII militum Ucrainorum effugere potuit ex
urbe Donetsk a Russophilis occupata, commilitonibus suis se
coniungens; Russorum regimen econtra operam dat, ut "via
auxiliaria" aperiatur in Ucraina orientali, qua commeatus
aliaque auxilia rebellibus suppeditentur apud urbes Lugansk et
Donetsk.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|