Annus
2 0 1 4


De indutiis inter Israëlianos et Palaestinos

De indutiis inter Israëlianos et Palaestinos

A prima vigilia diei XXVI mensis Augusti indutiae Gazae vigent; nam Hierusalem condicionem Aegyptiorum accepit ab omni incursu desistens. Breviter per televisionem Mahmoud Abbas, Praeses Auctoritatis Nationalis Palaestinae arma positum iri renuntiavit, medicamentis et commeatibus ad Palaestinienses etiam in territorio non ipsorum incolentes missis etiamque refectis omnibus rebus oppugnatione dirutis. Ex pactione facta aditum patefieri per transitum Rafah nuncupatum a Gazae area ad Aegyptum.

Non autem praetermittendum esse quin intra unum mensem nova colloquia inter Israëlianos et Factiones Palaestinas incipiant. Rem publicam Israëlis obsidionem remissuram esse ut auxilia humana et materia ad aedificandum ingrediantur. De rebus magni momenti agendum erit Cairi, ut de intermissa obsidione Israëlis in Gazae zona et de armis deponendis a factione Hamas.

Praeterea alia negotia mox gerenda erunt: quod iterum aëriportus Gazae aperiatur et obsides Palaestini dimittantur, ab Israëlianis capti caesis tribus Israëlis civibus die XII mensis Iuniis.

Sumptum a www.corriere .it 26/08/2014

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae