Annus
2 0 1 4


Tumultus in oppido Fergusone continuantur

Tumultus in oppido Fergusone continuantur

Michaëlem Brown, qui a custode publico necatus est, sex saltem glandibus ictum esse ex autopsia privata apparet: Michaëlis Baden, cui inspectio mortui commissa fuit, dixit ne ea quidem condicione eum superstitem futurum fuisse, si statim in nosocomium portatus esset. Propter caedem iuvenis in tota urbe graves tumultus exorti sunt.

Custodes publici summa vi ac saevitia multitudinem vehiculis loricatis gasoque lacrimoso dispellere studebant. Ad tumultus sedandos  magistratus Missouriani etiam cohortes nationales arcessiverunt. Quod scilicet non fieri nisi « ad cives protegendos », cum nonnulli reclamantium edictum magistratuum neglexissent, quo cives noctu foras exire vetiti erant.

Haec res caedem Trayvonis Martin, adulescentis colore nigro, denuo in memoriam vocavit, qui anno MMXII Sanfordii, in oppido Floridano, simili modo occisus erat. Georgius Zimmermann custos publicus, qui eum occiderat, iudicibus dixit se vim illatam defendisse, cum ab adulescente inermi (!) pulsátus esset. Quid mirum, quod Zimmermann ut homo albus culpa solutus est?

Interim prope Fergusonem denuo iuvenis quidam Afroamericanus a custodibus publicis occisus est, “quod se cultro minatus esset.” Eum temere se gessisse custodesque adhortatum esse, ut se occiderent.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae