Agger apud Mossul .
Agger apud Mossul ...
... a Curdis receptus est
Milites Curdi usque ad mortem pugnaturi
(Peshmerga) auxilio incursionum aëronavium Civitatum
Americae Unitarum iterum aggerem maximum Iraquiae in suam
potestatem redegerunt quo vires Reipublicae Islamicae
(Jihadisti) die septimo mensis Augusti potiti erant. Impetus
XIV saltem a caelo fecerunt ut vacuum redderent locum pugnae ante
peditum adventum simulque tria oppida aggeri proxima
recuperarent.
Ad hoc die Veneris priore ab Unione Europaea
auxilia concessa sunt aequandis Reipublicae Islamicae agminis
armis: primum Francogallia instrumenta bellica
praebuit; Regnum Unitum, Italia, statuente senatu, Germania mox
aderunt. Tamen mutata pugnandi ratione ab adversariis, Curdi,
globis ignivomis in terra conditis, lente progressi sunt: nihilo
minus, captis tribus oppidis, etiam quartam expugnare conantur ex
multis ubi imperium Chaliphae renuntiatum est. In vices
Reipublicae Islamicae milites diruptione pontem Fadiliyah
diruerunt qui prope centum kiliometra ab urbe Bagdad abest, ubi
acriter utrimque pugnatum est.
Cur in potestate aggerem apud Mossul habere
tam magni momenti est? Americani opinantur milites ISIS uti
aggere ut armis voluisse terras hostium inundantes.
Scripsit Lydia Ariminensis
|