Incursiones aëronauticae...
Incursiones aëronauticae...
... in Iraquiam ab Obama committuntur.
Ut intercluderent Islamistas qui ad
oppidum Erbil caput Kurdistaniae celeriter procedunt,
Civitates Americae Unitae pyrobolos obicere incursionibus ab alto
decreverunt quae feruntur bene evenisse, quod delevissent arma et
instrumenta belli; XL tromocratae narrantur occisi esse.
Praeterea aqua et cibaria deiecta sunt ad subsidia civilibus
fugientibusferenda. Tamen Praeses Obama novum bellum in Iraquia
non inceptum iri affirmavit: opus esse effugii viam quaerere
civilibus minoris partis nationis obsessis a militibus
Reipublicae Islamicae (ISIS) apud montem Sinjar;
aliquandiu manere necesse. Periculum esse ne plura civilium milia
religionis minoris partis (Yazidi) inedia absumantur vel
omnes interficiantur. Viri Reipublicae Islamicae (Jihadisti)
dicuntur obsides centenas feminas cepisse: de re ad summam
desperationem adducta, popularis legata in senatu orationem
habuit lacrimas effundens auxilium vehementer Americanorum
petitura, cum iam quingenti viri eius religionis necati essent et
totidem feminae venum ire possent. Etiam Christiani, Sciitae,
Curdae maxime vexati sunt. Christiani, amplius centum milia,
profugi domo sunt.
Auctoritates Francogalliae et Italiae
nuntiaverunt auxilia humana missum iri; a Regno Unito iam duo
aëronaves ad Iraquiam profectae sunt. Vis contraria Islamistarum
non defuit: per relatorem Abu Mosa ad bellum excitantes
Americanos aperte declaraverunt :“Ignavi estis: mittite
milites, non fucos, nuntio Civitatibus Americae Unitis Potestatem
Chalifi Islamicam institutam esse”; immo magnas minas
agentes se occisuros esse quattuor milia Yazidorum
dictitaverunt nisi se convertissent ad religionem Islamicam
Sunnitam. Papa Franciscus in pagina breviloquenti (Twitter)
iterum flagitavit ut omnes nationes iis qui fugere domo
coacti sunt succurrerent et pro pace operam darent.
Breviter sumptum a Corriere.it 09/08/2014
Scripsit Lydia Ariminensis
|