Annus
2 0 1 4


Scotos a Britannia separari posse

Scotos a Britannia separari posse

Nonis Augustis prima disputatio per televisionem diffusa est de referendo die XVIII mensis Septembris habendo, quo Scoti - etiam adolescentes XVI annos nati - deliberabunt utrum Regni Coniuncti pars mansuri sint an rem publicam liberam constituturi, communitate "Commonwealth" appellata tamen non relicta.

Duo acerrimi fautores utriusque sententiae Alisterus Darling (contra) et Alexander Salmond (pro) per sesquihoram oppositis argumentis certaverunt, maxime de nummo adhibendo, de rebus oeconomicis et de vectigalibus. Alexander Salmond arguit Scotos ab hominibus a se non delectis iam diu gubernari, neminem meliora in Scotia perficere posse nisi illos, qui ibi vitam degant operamque cotidie dent, lucro demum Scotis esse disiunctionem a ceteris Britannis. Alisterus Darling econtra minime de patriae amore sed de posterorum fortuna cogitandum esse, nullam enim deliberationis reversionem posthac fieri posse: vi Regni Coniuncti utendum esse ad Scotiam fortiorem efficiendam. "Interdum - inquit - familiae patriaeque salutis gratia "ne fiat" dicendum est; non quod nequeamus assentiri, sed simpliciter quia non est optimus delectus."

Uter in certamine oratorio praevaluerit incertum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae