Annus
2 0 1 4


In Ucrainia taedium belli crescit.

In Ucrainia taedium belli crescit

Diuturnis ac damnosis proeliis commissis matres militum iratae et cura filiorum sollicitatae regimini reclamant dictitantes se, cum a bello ipso abhorreant, plures in dies ad arma vocari nolle. Passim decreta magistratuum, quibus filii vel mariti eorum ad arma ire cogantur, comburunt viasque et castra stativa intercludunt. Non est dubium, quin consilia magistratuum favorem belli in contrarium verterint. Eo magis populus indignatus est, quod magistratus nuper constituerunt vectigalia bellica civibus imponere. Imprimis in iis regionibus, quae ab Hungaris Romanianisque coluntur, consiliis magistratuum vehementer repugnatur, cum mulieres his locis minime intellegant, cur mariti sui cogantur prope urbem Donezk pugnare, quae urbs a patria sua CM fere milia passuum distaret. Quin etiam in Bucovina, in patria Arsenii Jazeniuk, primi ministri, quae maxima parte a Romanianis colitur, homines iussis magistratuum repugnant, dicentes se liberos suos istis tradere nolle. Illos potius pugnare deberent, qui seditionem illam Maidaniam fecissent.

Novoseliciae – quod oppidum eadem in regione situm est - res ad summum discrimen venit, cum mulieres iratae legatum quendam offenderent capillis eum trahentes habitumque eius Ucrainianum discindentes: “tu modo”, sic clamaverunt, “ipse milita !” In ipsa Galicia , ubi immoderatissimi patriae cultores inveniri solent, sedibus magistratuum stativisque occupatis mulieres poscunt, ut ipsi magistratuum liberi ad arma vocentur. Summam enim esse iniuriam, quod viri ex plebe ad arma ire cogerentur, cum filii illorum militia liberarentur.

Quamvis exercitus Ucrainianus non desinat proclamare se in seditiosis reprimendis multum proficere, tamen tot civibus occisis populus illis nuntiisvix credere videtur. Cum in actis diurnis nuntiatum esset totas cohortes, dum a seditiosis oppugnantur, commeatu esse interclusas, ratio belli gerendi magis magisque vituperabatur. Quin etiam accidit, ut pars militum in fines Russorum se contulerit, ut mortem certam effugeret. Ii, qui reverterint, proditionis accusabuntur.

Quibus rebus cognitis haud rari inveniuntur, qui persuasum habeant maximam Ucrainianorum partem taedio belli esse captos.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae