Annus
2 0 1 4


Israëles scelerum bellicorum incusantur

Israëles scelerum bellicorum incusantur

Navi Pillay, cui iura humana apud Nationes Unitas commissa sunt, suspicata est Israëles in bello gerendo a sceleribus non abhorrere. Quos in domibus diruendis puerisque necandis ius gentium neglegere verisimile esse, cum in proelio inter bellatores et cives nullum discrimen facerent. In singulos casus summa cum diligentia esse inquirendum Pillay dixit. Se dubitare, num Israëles summam darent operam, ut damna civilia evitarentur. Priusquam impetus fieret, civibus, in quibus senes essent atque aegroti, tempus ad fugiendum praestandum esse. Bellatoribus sodalitatis Hamas crimini dedit, quod tela temere in habitacula mitterent.

Ideo Nationum Unitarum consilium iuribus humanis curandis X.Kal. Aug. constituit, ut in impetum Israëlianum inquireretur. Cui rei cum maxima pars legatorum suffragaretur, solus legatus Civitatum Unitarum – ut in tali re fieri solet - ab iudicio plurimorum dissensit. Rijad Mansu, legatus Palaestinensium apud Nationes Unitas, Israëles accusavit, quod praeter modum in cives saevirent. Eos sine ulla modestia agere, cum ab ipsis familiis trucidandis non abhorrerent: cui rei esse argumento, quod maior pars occisorum pueri essent mulieresque. „nostra nosocomia“, inquit, „ submerguntur in sanguine innocentium.“ In tanta crudelitate tamen incertum est, quando indutiae fiant. Quas Hamas non reicit, dummodo Gaza ne diutius a commeatu intercludatur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae