Annus
2 0 1 4


De impetu Israëliano in Gazae zonam

De impetu Israëliano in Gazae zonam

Ut finem haberent missilium Palaestinorum iactus in territorium Israëlianum impetus terrester in Gazae zonam a militibus Israëlis nuper inceptus est: exitus felix pro viribus, tragicus pro civilibus. XIII cuniculi receptacula armorum inventi sunt, sed LI Palaestini perierunt, duo Israeliani, alia IV milia incolarum loco suo dimota; interea missilia ceciderunt, partim deleta, praesertim in urbem Tel Aviv. XII diebus belli circiter duo milia vulnerati sunt, amplius CCC Palaestinis interfecti sunt, quorum maxima pars civiles: inter eos multi infantes, tot familiae numerantur.

Hoc sibi proposuit Beniaminus Netanyahu, ut omnia itinera sub terra factionis Hamas delerentur: “Si opus est” inquit “exercitus iussus est parari ad res bellicas augendas”. Quod declaravit telephonice Praesidenti Obama qui fertur sic respondisse: “Nulla natio pati potest missilia conici in eius fines; tamen Civitates Americae Unitae et earum socii timent ne bellum augeatur et tot insontes mortem obeant”. De eadem re ab ipso disputatum est cum Ministro Primario Regni Britannici David Cameron qui eandem sententiam patefecit.

Nuper Secretarius Ordinis Nationum Unitarum Ban Ki-moon in Medio Orienti legationem incepit conaturus finem bello facere.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae