Decimum annum perficit Ephemeris
Ephemeris post decem annos
Acta Latina per rete vulgata ante decennium primum edita sunt
Hic aspicitis paginam domesticam qua Ephemeris usque ad diem
hesternum se ostendebat; quam magnitudine, coloribus et rubricis
paulum commutavimus, ut decimum annum perfectum celebraremus.
Haec est autem prima pagina quae die duodetricesimo mensis
Junii anni bismillesimi quarti in reti mundano apparuit:
http://ephemeris.alcuinus.net/archi2004/nuntii/eph1/index.php
Brevi tempore singularis inventio scribendi de rebus hodiernis
lingua Latina, iam diu a nonnullis doctis Finnicis per
radiophoniam incepta, per totum orbem terrarum per interrete vulgata est. Nunc omnes amantes linguae Latinae
pro certo habent nuntios de plurimis rebus et scripta docta vel
faceta in Ephemeride facillime comperiri posse, lingua antiquorum
Romanorum expressa.
Historia nostra coepit a Stanuislao Tekieli Polono et Albino
Francogallico Catalauniae incola qui, post scholas et greges
interretiales Latine loquentium frequentatos, constituerunt
aliquid novum creare ut lingua Latina, qua per tot saecula in
tota Europa populi antea, postea docti ut sermone cotidiano usi
erant, sicut corpus vivum et renovatum resurgeret. Multi studiosi
necnon tirones in paginis Ephemeridis scribendis se exercuerunt,
quorum nomina in amplis archivis nostris legere potes; de
recentibus annis, Herimanno Novocomensi moderante, hic lege:
http://ephemeris.alcuinus.net/quisimus.php
Hodie Ephemeris decimum annum vitae suae perficit, quod minime
ab initio credere potueris: nam solo sermonis Latini studio omnia
quae hic invenitis scribuntur, plerumque noctu et diebus festis. Si quis linguae Latinae satis gnarus ad Ephemeridem
ditiorem faciendam operam dare velit, nobis scribat
stanislawtekieli@hotmail.com
domus@alcuinus.net
Ut magistram doctissimam et amabilem, quae ab initio huic
operae favit, grati honoremus, versus augurales Caeciliae Koch
legite ante V annos redactos:
http://ephemeris.alcuinus.net/archi2009/nuntius3.php?id=551
Diu vivat Ephemeris, diu vivat lingua Latina, coniungendis
populis apta!
Scripsit Herimannus Novocomensis
|