De cruore in Iraquia effuso
De cruore in Iraquia effuso
In re publica Iraquena multae militum
captivorum decades a viris extremarum partium occisi sunt.
Imagines effusae in interreti vehicula captivis onusta ostendunt,
deinde ipsos stratos, tandem Islamistas (ISIS, id est Res
Publica Islamica Iraquiae et Syriae) ignitos globos in eos
displondentes. Iam die Veneris primi nuntii de caede ab Ordine
Nationum Unitarum vulgati sunt: XVII armis interfecti sunt a
militantibus regionis liberatae; postea duces
Islamistae palam declaraverunt se de Sciitis extremum supplicium
sumpsisse, id est capite damnatos esse milites et adiutores
regiminis adversi. De occisorum numero nihil pro certo habetur.
In regione Tikrit renuntiatum esse circiter IV milia hominum
captos ex quibus MDCC necati essent. Ignoratur num tot perierint.
Ex sententia factionis Sunnitae nullus locus
Sciitis cedendus est; immo terrorem inferendo efficiunt ut
adversarii ab amplis regionibus removeantur. Princeps Sciitarum
quid sentiret exprompsit: in suam potestatem territores totam
nationem redigere velle, qua re delectum virium securitatis
habere necesse.
Praeses Obama nuper nuntiavit quodam modo
Civitates Americae Unitas auxilium laturas esse sed nullas copias
missuras: res intestinas esse.
Scripsit Lydia Ariminensis
|