Annus
2 0 1 4


De conventu pro pace ...

De conventu pro pace ...

... in hortis Vaticanis.

Die Pentecostali Summus Pontifex, Praeses Israëlianus Shimon Peres et Praeses Palaestinus Abu Mazen convenerunt ut finem belli inter religiones poscerent; etiam Patriarcha Orthodoxus Bartholomaeus I aderat. “Universos hortamur bonae voluntatis homines hoc ipso die ut pacem in Medio Oriente nobiscum a Deo petant” nuper scripsit Papa Franciscus in pagina publica breviloquenti (#weprayforpeace,Twitter). Hoc consilio inito cum iisdem colloquendi, tempore quo legationes inter nationes rem intermiserint, Pontifex vestigia priorum Pontificum Wojtila et Ratzinger sequi videtur, ut principes aliarum religionum participes pacis agendae reddat. Primum Pontifex seorsum Peres et Abu Mazen exceperat qui postea coram Papa in atrio Domus Sanctae Marthae inter se complexi sunt. Paulo post et Patriarcha pervenerat. Post colloquia cum utroque separatim collata, quattuor ad hortos Vaticanos autocineto Pullmaniano minuto vecti sunt: quod parumper apud eos hilaritatem excitavit.

Conventus in Vaticano tribus temporibus, intermissa musica variis instrumentis, actus est: suo quisque modo Deum pro pace invocavit. “Ut de pace agamus animo opus est” inquit Papa “multo maiore quam si bellum geramus”. “ Utroque populo pacem facere opus est inter pares, sed non facile est: summa ope nobis nitendum est ut eam consequamur, conciliationem quodam modo quaerentes ”, ut ait Praeses Isra?lianus. “Nos pacem cupimus nobis et finitimis sed aequam et amplam, ut noster populus fruatur pace, firmitate et ratione simul vivendi; Palaestina et Hierusalem territoria sint tuta pro omnibus fidelibus” Abu Mazen in vices petiit.

Sumptum a Corriere.it 8/06/2014

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae