Annus
2 0 1 4


Christiana e Sudaniae carcere mox deducetur

Christiana e Sudaniae carcere mox deducetur

Meriam, femina Christiana capitis damnata de apostasia intra nonnullos dies, ut videtur, a custodia dimittetur: quod nuntiaverunt auctoritates Sudaniae. Minister Primarius Britannicus David Cameron telephonice petierat ut administratio Sudaniae barbaram poenam ei irrogatam in iudicio apud caput Khartoum habito, abrogaret. Meriam Ibrahim quae secum in carcere nuper puerulum viginti mensium habet, priore die Martis in vinculis filiolam peperit, cui nomen Maya impositum est. Tamen patroni quam primum novam sententiam reposcunt: quod nisi ita sit, post quattuordecim dies, ante suspendium, centum ictuum flagelli poena afficietur, etiam adulterii condemnata. Res totius orbis indignationem moverat.

Hoc modo casus miserae feminae incepit. Mense Februario huius anni, adversus Meriam, feminam viginti septem annorum, quidam propinquus delationem tradidit: illam a Mahometana religione defecisse ad Christianam; praeterea viro Christiano nupsisse. Cum condemnata esset capite per suspendium apostasiae, eius matrimonium ex lege Islamica rescissum est, qua re adulterii altera poena irrogata est. Ante triduum tandem nuntius sortis melioris allatus est, ut in spe est.

Sumptum a Corriere.it 31/05/2014

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae