Num Erdogano ex clade fodinae periculum imminebit?
Num Erdogano ex clade fodinae periculum imminebit?
Numero fossorum, qui in fodina apud urbem Somam
sita perierunt, in dies crescente Recep Erdogan, primus
Turciae minister, civium iram movit, cum in tanta et tam atroci
clade diceret illos quasi rem naturalem esse passos,
quia talia in fodinis fieri solerent. Non est dubium, quin
his verbis eos insultaverit, qui unum e suis in ea clade
amiserant. Nam ipsae fodinae Turcae
periculosissimae habentur, in quibus ab anno MCMXLI plus MMM
fossorum perierint
Non mirum est, quod multitudo fremuit, cum Erdogan locum
cladis viseret. Qui turbam iratam etiam atque etiam
« munere te abdica ! » clamitantem vix effugere
potuit. Accedit, ut comes quidam eius unum e reclamantibus humi
iacentem calcaverit. Quae res in imagine photographica reddita
aquilone celerius per totam Turciam est pervulgata.
Collegia operariorum Erdogano crimini dant, quod fodinis ad
privatos translatis res ingravuerint. Quorum operam esse
periculosissimam, cum in singulis mensibus ne CCC quidem eurones
mereant. In tanta civitatis perturbatione incertum est, num Turci
mense Augusto Erdoganum praesidem creaturi sint.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|