De lege Islamica.
De lege Islamica...
... in regnum Brunei imposita
Kalendis Maiis Sultanus regni Brunei in
insulam Borneum inserti Hassanal Bolkiah codicem scelerum et
poenarum Islamicum pertulit: ex hac re efficitur, exempli gratia,
ut sontes criminum minoris ponderis verberentur, furibus artus
exsecentur, adulteri et homosexuales lapidibus obruantur. Quod
decretum est cum societates totius orbis ad iura hominum
defendenda vehementer restitissent. Sultanus cuius potestas a Deo
data esse putatur, cui ingentissimae divitiae sunt, perceptis
fructibus a petroleo, sexaginta septem annos natus, in dies magis
magisque deditus religioni est. In regno septuaginta cives ex
centum Mahometani Sunniti sunt; reliqui Sinenses, Anglicani,
Catholici. Lex Corani, ut videtur, etiam iisdem imponetur. Iam
episcopi timent ne baptizare possint.
Sultanus Bolkiah leges Islamicas suum regnum
defensuras esse putat a malis moribus exterarum nationum, qui per
interrete quocumque terrarum vulgantur. Codex ex lege
Corani tribus temporibus imponetur: primum pecunia
multabuntur et in carcerem sontes turpium morum conicientur, si
filios genuerint extra matrimonium, nisi in templum die Veneris
adierint. Deinde damnati furti vel rapinarum, omnibus
spectantibus, verberibus excruciabuntur vel eorum manus
amputabuntur. Tum demum rei adulterii et homosexualitatis usque
ad mortem lapidibus obruentur. Reclamationes frustra exortae
sunt; inanes adhortationes ad opus intercludendum in
innumeris deversoriis sultani toto orbe sparsis: nimiae divitiae
superbissimum dominatum permittunt. (Sumptum a Corriere.it
5/05/2014)
Scripsit Lydia Ariminensis
|