Annus
2 0 1 4


Untitled

"Homicidio paria facinora"

Praesidens Coreae meridionali Park Geun Hye habet facta perpetrata a gubernatoribus navis traiectoriae Sewol, quae ante oram Coreanam die XVII mensis Aprilis demersa est, "homicidio paria facinora, quae minime intellegi, minime adprobari possint." Maximus gubernator et sex nautae in vincula coniecti sunt ab investigatoribus accusati, quod viatores non defendissent navimque cum demergeretur reliquissent. Etiam in dominos societatis, quae navim traiectoriam gerebat, investigatur, quod putentur nautas haud apte docuisse, quomodo periculum eius generis obeundum esset. Superstites retulerunt post factum viatores iussos esse quiete sua quemque in cella manere, non in scaphas descendere. Ante nonnullos dies se suspenderat magister ille, qui de illo discipulorum itinere parando curaverat.

Ad hoc tempus LXIV cadavera recuperata sunt, CCXL circiter homines desunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae