In Ucraina res ad summum discrimen venit
In Ucraina res ad summum discrimen venit
Tumultu in Ucraina orientali continuato gubernatores de
militibus mittendis cogitant, ut „territores“
coerceantur. Alexander Turtshinov praeses in oratione per
televisionem emissa dixit sanguinem iam esse perfusum in "
bello, quod Russi cum Ucrainia gererent". Ita seditionem in
regionibus orientalibus magis magisque augeri. “Russis non
concedemus”, inquit, “ut ea, quae in Chersoneso gesta
sunt, in Ucraina orientali repetantur.”
Simul reclamantibus pollicitus est eos fore impunitos, si ad
Lunae diem sponte arma deposuissent. Id quidem non ad eos
pertinere, qui iam custodes publicos essent aggressi. Russi de ea
re indignati responderunt iussum praesidis esse sceleratum, cum
exercitu adhibito reclamationes reprimere vellet. Se id agere, ut
res, quae nunc gererentur, ab institutis internationalibus, velut
a Consilio Securitatis, inquirerentur. Ex civitatibus
occidentalibus nunc pendere, quomodo bellum civile in Ucrainia
evitaretur. Id opus esse, ut res publica funditus reformaretur;
cui proposito scilicet gubernatores Ucrainiani vehementer
repugnant.
Ban Ki-Moon, secretarius generalis Nationum Unitarum,
sollicitissimus de tanto rerum discrimine, utramque partem
monuit, ut rem sedarent , ius observarent, omnibusque rebus se
abstinerent, quibus periculum augeretur. Iam antea Sergius
Lawrow, minister Russus rerum exterarum, monuerat, ne vi militari
adhibita consilia pacis periclitarentur: dies Iovis erat
constitutus, ut legati Russorum, Americanorum, Unionis Europaeae,
Ucrainae de pace agerent. Sed Americani Russos
insimulant seditionis incitatae. Samantha Power, legata Americana
ad Nationes Unitas „quae hic geruntur“, inquit, „simillima
sunt rerum in Chersonesio gestarum. Hi tumultus non sponte sunt
exorti, sed consilio Russorum.“
Scripsit Volfgangus Austriacus
|