De suffragiis Turcarum
De suffragiis Turcarum
Minister Primarius Recep Tayyp Erdogan e
comitiis in singulis civitatibus nuperrime habitis quae ad
administrationem pertinent, non cladem accepit, immo factio
Islamica (Akp) maximam suffragiorum partem consecuta est
etiamque Ancyrae, in urbe capite, Bysantii, Smyrnae: quod
necopinate factum est , cum nuper princeps rei publicae accusatus
esset de ambitu, de dominatu, de studio cognatos fovendi.
Erdogan, cognominatus sultanus,
iam monuit eos qui, sententia ipsius, nationis proditores
discederent. Sunt qui iam effugere conentur,
sed dubium non est quin de proditione poenas daturi sint ,
ut Ancyrae coram magno fautorum numero, ante sedem suae
factionis, declaravit. Dux adversariorum partium Kemal
Kilicdaroglu ante comitia primum furem, dictatorem
illum appellavit apud situs interretiales (Twitter, Youtube)
antequam cives aditu prohibiti essent, sed suffragiorum numerum
longe inferiorem cepit. Unius dominatus etiamque exitus
comitiorum magis magisque avertere Turciam ab Unione Europaea
videtur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|