Annus
2 0 1 4


Evanuit aëronavis

Evanuit aëronavis

Malaysiae gubernatores nuntiant imagines a satellite Gallico praebitas esse, quae fragmenta in Oceani Indici aequore fluitantia ostendunt: in illo mari requiritur aëronavis Boeing 777 societatis Malaysianae CCXXXIX homines vehens, quae ab die VIII Martii mensis omnino evanuisse videtur circiter MM chiliometra longe a Perthia, postquam a Kuala Lumpure profectus erat; iam Australiani et Sinenses similes nuntios superioribus diebus retulerant.

Minister primarius Australianus Antonius Abbott frustra misit sex aëronaves singulamque navim investigatorias quo propius maris aequor perspiciatur, nihilo minus ait indicia iam plura esse, unde intelligi possit quid evenerit. Etiam Sinenses aëronaves et naves requirendi gratia praemiserunt, propterea quod plerique homines qui desiderantur cives Sinarum sunt; idem et Nova Zelandia et Japonia et USA egerunt.

Cum plerique de itineris mutatione coacta ab initio cogitaverint, nunc causa modusque facti omnino ignoti esse videntur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae