Chersonesii Russiae se asciscere volunt
Chersonesii Russiae se asciscere volunt
In Chersoneso (seu Crimaea) res ad summum venit discrimen, cum
legati ad conventum nationalem missi constituissent, ut
Chersonesus iam nunc ab Ucraina secederet.
Rustam Temirgaliev, praefectus Chersonesi vicarius, dixit
nullas copias in paeninsula esse legitimas nisi Russorum. Ergo
milites Ucrainianos pro occupatoribus haberi. Gregorius Joffe
legatus „Conventus Chersonesiorum“ inquit „constituit,
ut Chersonesus Russiae se ascisceret; Chersonesii a praeside
Russiae absque conventu nationali Russorum petiverunt, ut hanc
petitionem probarent.“ Huic constitutioni LXXVIII legati (ex
LXXXVI) suffragati sunt.
Tamen Chersonesiis ab iis, qui in urbe Kiev per seditionem
summam potestatem adepti sunt, ius suffragandi negatur. Ante
sedem conventus populi multitudo “Russia, Russia”
clamitans consiliis legatorum exsultavit. Vladimirus Putin,
praeses Russiae, antea declaraverat Russiam quidem non id agere,
ut Chersonesum sibi adiungeret, sed populo Chersonesiaco licere
de ea re libere constituere. Qui a.d. XVII.Kal. Apr. in
suffragium vocabitur. Arsenius Jazenjuk, qui hoc tempore munere
primi ministri in Ucraina fungitur, consilia Chersonesiorum
acerrime vituperavit: “de bello loquimur;” inquit
“si res ingravescet, nostri ad arma ibunt.” Consilia
Chersonesiorum esse illegitima; Ucrainianos esse paratos ad
terram suam servandam; tamen se sperare vim et arma evitari
posse. “Sed caligas Russas”, inquit, “currosque
cataphractos Russorum in terra nostra non tolerabimus. Quem ad
finem ea res se iactabit? Nescio an securitas orbis terrarum in
periculo sit. quod exercitus, cui arma atomica sunt, in terram
vicinam invadit, aequo animo non possumus transire.” Interim
Demetrius Medwedew, primus minister Russiae, dixit fore, ut
peregrini, quorum sermo patrius lingua Russa est, facilius
civitatem Russam impetrarent. Quae res ad magnam partem eorum
pertinet, qui Ucrainam orientalem colunt. Victore Ianukovic
deiecto timor secessionis augebatur.
In Russia consilia conventus Chersonesiaci summa cum laetitia
sunt accepta. Factio, cui nomen “Russia iusta”,
nuntiavit se legem laturam, qua Chersonesiorum rem publicam quam
primum Russiae ascisci liceret. Sergius Mironow, qui ei factioni
praeest, sperat eam legem ad diem suffragii (XVII.Kal. Apr.)
perlatum iri.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|