Annus
2 0 1 4


Discrimen belli in Ucraina

Discrimen belli in Ucraina

Iam Praesidens Putin XV milia militum in Crimaeam, civitatem quae suis legibus utitur, quamquam pars est rei publicae Ucrainae, misit. Cum copiae ad finem motae sint, periculum est ne ipsam Ucrainam Russi aggrediantur. Telephonice nuper Vladimirus Putin et Baracus Obama collocuti sunt de re: Praeses Russicus Americano Russiam suum ius repetere causam communem defendendi si qua vis fiat in Crimaea et in Ucraina Orientali dixit. Ut relatum est, Obama Civitates Americae Unitas respondit severe improbare milites advenisse in territorium Ucrainum petiitque ut contentio imminueretur ac copiae in stationes revocarentur ne se negotiis Ucrainis interponerent.

Praeterea Civitates Americae non interfuturas esse conventibus ad parandum concilium maximarum civitatum orbis terrarum (G8). Foedus inter omnes nationes violatum a ceteris segregare magis magisque Russiam quod ad publicarum divitiarum administrationem et rem politicam pertineret; ut paucis dicam, Praeses Americanus collegam hortatus est ut iura defenderet pacifice minoris civium Russorum partis in Crimaea et Ucraina habitantis, auxilio Unitarum Nationum Ordinis petito. Cuius Ordinis auctoritatibus legatus Russicus nuntiavit adhuc  non constitutum esse utrum in proelium descenderetur extra fines an non.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae