Ucrainae senatus
Ucrainae senatus
... praesidem munere removit
Die 22 mensis Februarii Ucrainae senatus Praesidem Yanukovich
potestate privari decrevit, cum eum accusaret quod iura hominum
violasset, simulque Juliam Timoshneko, priorem Praesidentem e
carcere dimitti. Sub omnium oculis adhuc sunt proeliorum
horrendae imagines quae commissa sunt in foro Libertatis urbis
capitis Kiev, ubi reclamantes et custodes publici inter se
conflixerunt: circiter centum perierunt, quingenti saltem
vulnerati sunt. Post caedem Praeses Ucrainae Yanukovich
reclamationibus cesserat et foedus fecerat cum partibus adversis,
deinde evanuerat. Alteri Yanukovich in urbem Kharkiv, apud
Russiae finem, presidium suarum partium confugisse opinati sunt;
alteri eum in quandam exteram nationem discedisse. In eadem urbe
interea e custodia dimissa est Julia Timoshenko; turba hilaris ad
carceris portas clamans “Te exspectamus” concurrerat.
Reclamantes
opulentissimam sedem, non longe ab urbe capite, praesidis expulsi
occupaverunt; si perspexeris quomodo exstructa sit, quam lauta,
quantum pateat, quot partes et munera sive aedificiis sive hortis
agrisque, domibus regiis imperatorum antiquitatis Romanae
comparare poteris.
Nunc
adversatorum factio imperium sumpsit: nova suffragia ad novum
Praesidem eligendum indicta sunt ad diem 25 mensis Maii. Plurimi
administri et senatores regiminis deiecti evanuerunt. Exercitus
et custodes publicae securitatis se populo servituros
declaraverunt. Victi et victores concordes clamaverunt : “Gloria
sit Ucrainae!”
Hodierno
die publice Arsen Abakov, administer negotiis rei publicae
praepositus, munere ad tempus dato, enuntiavit Praesidem
amotum comprehendendum esse; tamen ignoratur quo ille se contulerit.
Scripsit Lydia Ariminensis
|