De Bosnia perturbata
De Bosnia perturbata
Ubique Bosniae tumultus orti sunt. In urbe Saraievo sedes
praesidis a multitudine expugnata est. Vigiles publici gasio
lacrimoso utebantur, ut turbam excitatam reprimerent; quae
lapidibus missis repugnavit. In urbe Tuzla multitudo fures,
vos auferte! clamitans sedem administrationis invasit atque
incendit. Etiam in ceteris Bosniae oppidis magistratibus
reclamatur, quin etiam in re publica Serbica, ubi reclamationes
adhuc placidiores erant.
Tamen reclamationes multo ampliores imminent. Neque dubium
est, quin magna Bosniacorum pars ad operarios Tuzlenses se
adiunctura sit. Nam tumultus exorti sunt a Tuzla, in qua urbe
Mercurii die operarii ante curiam magistratibus reclamaverunt
imagines Iosephi Broz « Tito » ostendentes
poscentesque, ut ii, quibus cura tribus esset commissa, secum
colloquerentur, quod mercedes XXVII mensium sibi negarentur. Qua
re non impetrata cum sedem invadere conarentur, a vigilibus
publicis prohibiti sunt. Condicio oeconomica in Bosnia vere
miserrima est: plures in dies homines fame penuriaque omnium
rerum vexantur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|