De comitiis in Thailandia
De comitiis in Thailandia
Nuper comitia omnium civium habita sunt in
Thailandia, quibus maxime partes adversantes obstiterunt. Res
partim bene successit: suffragia apud CDXXXVIII sedes comitiales
urbis capitis Bangkok (ex VII milibus in summa) impedita sunt et
in omnibus IX provinciis regionis meridionalis; tamen non
seditiones factae sunt.
Id est quod factio adversa rei publicae
administrationi tendit: ut praeses Yingluck Shinawatra, soror
ditissimi Thaksin, imperio orbati anno MMVI, se munere abdicet et
irrita reddantur suffragia rei publicae gubernaculo faventia: nam
factio praesidis plura suffragia fertur latura esse: tamen, nisi
creati sint CDLXXV senatores ex summa quingentorum, ab
administratione ex rei publicae constitutione nova comitia
habenda esse. Adversatores praeteritis
diebus ne in sedibus comitialibus petitores inscriberentur neu
tabellae suffragiis ferendis multis locis traderentur
impediverunt. Qua re ut omnes cives suas sententias ferrent,
rector collegii comitialis nuntiavit comitia die 23 mensis
Februarii perfectum iri.
Exceptis actis obstantibus, die Solis non
vis cuiquam facta est; circiter ter decies centena milia custodum
et militum ut seditiosi coёrcerentur instructa sunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|