Cruor in Aegypto
Cruor in Aegypto
Cairi, Alexandriae et in minoribus oppidis Aegyptiacis Fratres
Muslimi, qui Mahometo Morsi favent, praesidenti dignitate
spoliato, eumque legitime electum esse repetunt, turbas die XXIV
mensis Januarii congregaverunt, paulo ante tertium diem
anniversarium a praesidente Hosni Mubarak exacto: duodecim
reclamantes ob astynomos sclopetantes interiere.
Cairi, in rei publicae capite, heri etiam quattuor caedes
tromocraticae factae sunt, quibus septem milites perierunt: multo
mane homicida sui interfector autoraeda materia displosiva
referta quattuor milites occidit, longe plures vulneravit apud
sedem gubernativam securitati servandae addictam: cuius sceleris
paulo post manipulus retis mundani, quod appellant Jihad, se reum
esse nuntiavit; alia pyrobola displosa sunt apud stationem
quandam traminis subterranei, apud sedem astynomorum et ante
theatrum cinematographicum in insula Giza, iuxta viam ad
pyramidas. Quarum caedium Fratres Muslimi se insontes esse
profitentur, homicitas ignaviae arguentes. Hodie multo mane
pyrobolum contra moenia ludi militaris proiectum est.
Putant observatores diuturnas fore perturbationes in Aegypto.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|