Putin Volgogradiam visit
Putin Volgogradiam visit
Vladimirus Putin, praeses Russiae, Volgogradiam visit, in
urbem caedibus ac terrore vexatam. Se de bello territorum cum
magistratibus urbanis communicare velle; scelera atrocia, quae
commissa essent, nullo modo excusari posse.
Iam in oratione novo anno ineunte habita Putin territores
exstinctum iri minatus erat. Putin locum quoque petivit, ubi
Lunae die diruptione in laophorio publico facta multi homines
perierant. Quo loco cum rosarum fasciculum deposuisset et cum
civibus collocutus esset, nosocomium urbanum petivit, ut eos
visitaret, qui per has insidias graviter vulnerati erant. His
duobus ictibus, quorum alter Solis die in statione ferriviaria,
alter Lunae die in laophorio publico factus erat, XXXIV homines
caesi, LXXII vulnerati sunt.
Sunt, qui timeant, ne plures ictus sequantur: nam islamistae
Caucasii, qui auctores insidiarum habentur, iam antea
praenuntiaverant se ludos Olympicos, qui in ea regione
agerentur, omnibus modis prohibere velle.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|