ACADEMIA POESEOS ITALICA
ACADEMIA POESEOS ITALICA
E. I. P. ITALIA Schola Pacis Instrumentum
studiosis, cultoribus et discipulis
CERTAMINA VICTORIUM TANTUCCI ET SCEVOLA MARIOTTI
POESEOS LATINAE CERTAMEN II PROPONUNT
Certamen apud Universitatem
Pontificiam Salesianam magna cum solemnitate pridie Id. Apr.
a. MMXIII celebrabitur. Certamen
Linguae Latinae studium nec non loquendi scribendique vim ac
pertractationem favet; perennes insuper rerum humanarum respicit
quaestiones, quae ut antiqua excitaverunt ingenia ad carmina
Latine contexenda ita recentiores vel nostrae aetatis poetae
continuo sollicitant. Certamen
insuper studiosos, cultores et discipulos, ut carmen vel
opusculum de quodam Romanorum poeta Latine conscribant, adducit.
Certamen in duas partes dividitur,
quarum prior, Victorio Tantucci dicata, gymnasiorum lyceorumque
discipulis proponitur
Nam Victorius
Tantucci praeclarus illius linguae Latinae grammaticae auctor
fuit, quae sexaginta iam annos est vel apud Italos vel apud
externas gentes plurimi ducta.
Omnibus gymnasiorum lyceorumque sive
Italicorum sive externarum gentium petitoribus, qui Certamini V.
Tantucci interesse cupiant, haec sunt observanda praecepta:
scripta, sive astricta sive soluta
oratione, Latine omnia exarentur; scripta, quae prosa oratione exarantur,
summum centum triginta verba, minimum centum complectantur;
poetarum fetus ne minus XXV versibus
constent neque numerum XXV versuum excedant; petitor opus suum, machinula scriptum vel
computatro, in ima pagina nomine et cognomine notet; addat
insuper domicilium, telephonii numerum, cursum electronicum
lyceique titulum; unusquisque
petitor quinque operis exemplaria mittat.
Petitoribus haec
praemia tribuentur: qui
inter omnes victor euaserit, diplomate et trecentis eurinummis
honestabitur; qui victori
proximo discesserit, diplomate et ducentis eurinummis
decorabitur. Qui tertio erit
praemio dignus ductus, publica laude tantum ornabitur. Omnibus victoribus per diploma credita
scholastica merent.
Unumquodque Lyceum
discipulorum opera, qui praemio V. Tantucci interesse cupiant,
intra Id. Martias a. MMXIII ad Universitatem Pontifciam
Salesianam, ut est infra scriptum, mittenda curent. Quod sigillum
cursuale clarum testimonium praebet.
In involucro
praemium index, cui opus interfuturum sit, notetur.
Altera certaminis pars, Scaevolae
Mariotti dicata, linguae Latinae cultoribus et studiosis
proponitur
Nam Scaevola
Mariotti, quod neminem latet, praeclarus apud Studiorum
Universitatem La Sapienza philologus fuit; una cum Aloisio
Castiglioni Lexicon Linguae Latinae edidit.
Omnibus
petitoribus haec sunt observanda praecepta: scripta, sive astricta sive soluta
oratione, Latine omnia exarentur; scripta, quae prosa oratione exarantur,
summum ducenta uerba, minimum centum et quinquaginta
complectantur. Argumentum ad philologiam pertinens ipsi sibi
seligat petitor; poetarum
fetus ne minus octoginta versibus constet neque numerum centum
versuum excedat; petitor,
ubicumque terrarum est, quinque operis sui exemplaria, ad unum
tantum argumentum pertinentia, machinula scriptoria vel
computatro exarata, intra Id. Mart. a. MMXIII ad Universitatem
Pontificiam Salesianam, ut infra scriptum est, mittenda curet.
Quod sigillum cursuale clarum testimonium praebet. Petitor opus suum in summa pagina
sententiola notet, quam super involucrum, in quo scidula nomen et
cognomen nec non domicilium, cursum electronicum claudetur,
grandioribus litteris exarabit; petitor denique curet, ne nomen super
involucrum exterius exaret. Id si faciat, excludetur.
Qui victor
evaserit, diplomate ornabitur et trecenti eurinummis tribuentur
Roma a. d. V. Kal. Nov. a. MMXII.
Lina Sergi Lo
Giudice - Anna Paola
Tantucci
Certamen di Poesia Latina
Università Pontificia Salesiana
Piazza dellAteneo Salesiano
1-00139 Roma
Pontificium Institutum Altioris
Latinitatis
Facoltà di Lettere Cristiane e
Classiche
Università Pontificia Salesiana
Piazza Ateneo Salesiano 1
00139 Roma
Tel.: +39 06 87290260
Fax: + 39 06 87290397
Certaminis
praecepta publicabuntur etiam apud
www.eipitalia.it
www.latinitas.unisal.it
www.istruzione.it
Horatius Antonius
DE PONTIFICIA ACADEMIA LATINITATIS
De Pontificia Academia
Latinitatis
Saturni die X mensis Novembrus Benedictus XVI motu
proprio condidit Pontificiam Academiam Latinitatis ad fovendam
diffusionem et cognitionem linguae Latinae; cuius institutionis
Praeses nominatus est Ivanus Dionigi Professor et Rector
Universitatis Bononiensis, Pisaurensis, docens Litterarum
Latinarum, Secretarius Dominus Robertus Spataro qui docet
Litteras Christianas Antiquas Graecas apud Universitatem
Pontificiam Salesianam. Quo consilio capto satis constat ex
litteris Apostolicis motu proprio datis Pontifici cordi esse
“ut linguae Latinae altius cognoscendae eiusque congruenter
utendae fulciatur cura, sive in ecclesiali sive in patentiore
cultus campo”.
Quamquam a Pentecoste Ecclesia omnibus
linguis locuta est, tamen Graece ac Latine primi Christiani inter
se communicaverunt sermonibus omnibus cognitis. Subverso imperio
Romano, lingua Latina perrexit in opera Theologiae, Liturgiae,
Patrologiae, in ius Canonicum. Qua re etiam nostra aetate “Latinae
linguae cultus et cognitio perquam est necessaria ad fontes
vestigandos ex quibus complures disciplinae ceteroqui hauriunt”.
Cum in cultu hodierno studia humanarum litterarum neglegantur, in
nostro orbe non solum scientia et technologia locum habent sed
etiam renovatum studium quod exerceatur apud instituta
ecclesiastica nec non in nationibus quibus radices Graecae et
Romanae desint, immo adtineat ad iuvenes quibus cultus et mores
omnino diversi ac nostris sint.
Scripsit Lydia Ariminensis
Lydia Ariminensis
DE COLLOQUIIS LATINIS CONVENTUS BENACENSIS
De colloquiis Latinis
conventus Benacensis
In oppidulo
Sancto Felici apud Lacum Benacum nonus conventus a collegio
“Europa Latina” paratus est de lingua Latina
instituenda.Primum tamen aliqua de “Europa Latina”
explicanda sunt. Qua de re agitur? Pactum est interretiale inter
VIII Lycaea Longobarda et Veneta confectum ex incepto docentium
linguae Latinae et Graecae quibus propositum est artis didacticae
renovandae praesertim de Latina. Cur nostro tempore Latine
discendum et loquendum? Discipulos hodiernae aetatis plerumque
taedet huius studii quod inane et difficilius putetur. Non tantum
scriptores antiquitatis tractandi sunt: novisse Latine efficit ut
uberrima rerum cognitio teneatur, utque sententiae intelligi
possint aetatis modernae praeclarorum physicorum et philosophorum
inter quos Erasmus, Copernicus, Galilaeus, Newton, Cartesius,
Spinoza, Hobbes qui, cum ceteris magnis viris, Latine
scripserunt. Quis est autem qui ignoret linguam Latinam usque ad
XVIII saeculum doctos totius Europae inter se iunxisse? Qui
Latine sciat, ei attingere licet verborum thesauros philosophiae,
litterarum, disciplinarum mathematicarum et disciplinarum
experimentis nixarum, immo etiam technologiae ex qua adhuc verba
nova Latine interdum creari solent. Praeterea non neglegendum est
quotannis ab “Europa Latina” certamen parari quod
pertineat ad “opera post imperium Romanorum eversum
conscripta”: excerpta scriptorum ab alteris discipulis
Italice, ab alteris Latine, vario modo, explananda et commentanda
sunt.
Quo modo
renovanda est linguae Latinae institutio ut studium accomodatius
ac praesentius reddatur? Ad quae sedulus grex Latinitatis
cultorum spectat? Primum magistrorum conformationi ad tempora
praesentia et ad novas doctrinas, conventus duorum ac trium
dierum parans, favere vult, deinde usus et cognitionis linguae
Latinae incremento, participes didacticae reddens non solum
omnium disciplinarum magistros sed etiam discipulos parentesque
communicatione interretiali adhibita.
Tres dies, a die
III ante Kal. Oct. ad Kal. Oct. eximius professor Aloisius
Miraglia, docens Academiae Romanae cui nomen est est Vivarium
Novum in coetu adfuit. Quod praecipuum est, apud Academiam
discipuli excepti sunt qui a toto orbe conveniunt ut Latine et
Graece summo studio discant: hoc anno quadraginta, omnes prope
ducenti numerantur. Quotannis peritissimus magister colloqui
solet cum docentibus magnam partem Longobardis de disciplina
linguae Latinae renovanda. Methodus “Natura” vel
Orbergensis nominata est ratio docendi quae explicatur ab eximio
magistro in libris inscriptis “Familia Romana” et
“Roma aeterna” domus editoriae “Vivarium
Novum”; ex qua grammaticae praecepta percipiuntur a plurimis
fabulis lectis, facilioribus initio redditis, quarum verba et
iuncturae paulatim memoriae a discipulis mandantur; amplius
discitur Latine colloquendo vel, ut ostentum est a magistro in
coetu, actioni scaenicae aptando textus in magnum album
translatos ab archivis computatri. Praeter alia, quoad interesse
potui, professor Miraglia, colloquendo cum magistris Lycaeorum
peritissime Latine disseruit de scriptoribus aetatis mediaevalis
et modernae. Nam, ut supra diximus, index optimorum scriptorum
augendus est, aliis inclusis quae post antiquitatem fuerunt.
In conventu non
neglecta est ratio linguam Graecam docendi: magister Gherardus
Guzman, qui iam fuit Aloisii discipulus , praecepta grammaticae
Graecae descripsit et explicavit fluentissime Graece loquens ac
locos sumptos ab "Athenaze” proferens, quod
opus eundem methodum Orbergensem repetit.
Scripsit Lydia Ariminensis
Lydia Ariminensis
Septimanae Latinae nostrae appropinquant. Restant aliquot dies, quibus inscriptionem pro Septimana Latina accipi dixeramus. Hoc anno, ut iam scitis, duae fient, et Amoeneburgi apud Marburgum et Frisingae prope Monachum in Germania.
Cum Septimana Latina Amoeneburgensis iam omnino plena sit, Frisingae adhuc nonnullos participes accipere possumus. Omnes ergo ii, qui desiderant Septimanae Latinae interesse, se proximis diebus inscribant oportet. Etiam Frisingae vero loci liberi iam pauci sunt. Si plura comperire voletis, adite paginam nostram interretialem, quae est haec: http://www.septimanalatina.org
DE PROXIMIS SEPTIMANIS LATINIS
Plerosque vestrum iam de proximis Septimanis Latinis Europaeis certiores fecimus.
Numerus locorum liberorum Amoeneburgi iam exiguus est. Frisingae autem adhuc participes accipiuntur. Valde quidem gaudebimus, si primae Septimanae Latinae Frisingensi intereris. Ibi nonnulla instituemus, quibus studium tuum excitari putamus: Excursiones fient et Monachum, ubi Thesaurum Linguae Latinae visere in animo habemus, et Ratisbonam, quod oppidum praeter relicta Romana abundat aedificiis mediaevalibus. Die Veneris exspectamus professorem Valahfridum Stroh, auctorem libri praeclari "Latein ist tot, es lebe Latein!", qui de Iano Novák musico Latinissimo referet.
Prima Septimana Latina Europaea Frisingensis instituetur a die 2 ad diem 8 mensis Septembris. Si interesse in animo habes, mitte nobis quaesumus inscriptionem usque ad diem XV mensis Iulii.
Omnia quae ad Septimanas Latinas pertinent, hic invenietis: http://www.septimanalatina.org
DE LIBRIS NOSTRIS NOVIS
Tandem methodus nostra Latina renovata et denuo divulgata est, cui titulus nunc est SEPTIMANA LATINA. Sunt quidem duo volumina, quorum primum textus et imagines continet, secundum autem exercitationes, grammaticam, vocabula.
Plura de SEPTIMANA LATINA hic comperietis: http://www.septimanalatina.org/txt/l/libri.html
Si libros nostros accipere apud bibliopolam vobis non contigerit, nuntium quaesumus mittite nobis!
Speramus fore, ut vos hoc anno Frisingae vel Amoeneburgi salutare possimus.
Optime valete!
Ericus Palmen
Ericus Palmen
A Belgica per Gaium Licoppe et Paulum Kangiser didicimus Ericum Palmén mortuum
esse, illustrem et doctissimum cultorem et vulgatorem Finnicum
linguae Latinae, cui multum nos Ephemeridis scriptores debemus.
In Vicipedia haec pauca invenimus, praeter eius longum librorum
indicem:
Doctor Ericus Palmén (Finnice: Erkki Palmén), natione
Finnus, est scriptor latinus hodiernus. Die XXVIII mensis
Novembris anni duodebismillesimi dissertationem Latinam publicae
censurae subiecit cui titulus: "De adverbiis pronominalibus
localibus Latinis studia syntactica et semantica."
Cum erat lector linguae latinae in Universitate
Granivicensi sive Jyväskyläensis, edidit cum aliis librum cui
titulus "Ad Fontes". Scripsit in variis commentariis Latine,
praecipue in Melissa. Palmén est lector emeritus linguae Latinae
apud universitatem Jyvaeskylarum.
Ego Herimannus animo motus haec incitamenti verba relego ex privatis litteris cum
Erico habitis, cum Ephemeris nondum edebatur:
Forte fortuna in singulos annos crescit eorum numerus, qui
intellegunt institutionem Latinam esse rem potius dynamicam quam
staticam: non obstinate in solis veteribus rationibus didacticis
perseverare oportere, sed unicuique nostrum coniunctis viribus in
eas aliquid novi afferendum esse, quo efficacius adulescentes ad
studia Latina excitentur. Hodie LATINITAS, quae in civitate
Vaticana divulgatur, haudquaquam sola est ephemeris Latina; inter
alias commemorari debent VOX LATINA Saravipontana ac MELISSA
Bruxellensis, per quas ambas lectores certiores fiunt de
"Feriis Latinis" et seminariis vivae Latinitatis
quotannis instituendis (plerumque singulas septimanas duraturis).
Fortasse aliquando in tali seminario conveniemus et varias res
inter nos Latine communicare poterimus! Cura, ut Latinissime
valeas! ERICUS.
Granivici sive in urbe Jyväskylä a.d.XI Kal.Mart. anno
MMIV
Tu quoque in altero mundo, Erice!
|