Annus
2 0 1 2


21

d.21. m.Sept. a.2012, h.15:17

Gottinga

Virum 26 annos natum mesquitas gryllis oblevisse

Qui gryllos Mahumetanos necnon capita porcina turbano instructa aspersit templis islamicis: Astynomi Gottingenses comprehenderunt virum 26 (viginti sex) annos natum. Causae, quibus vir confessus hanc rem fecerit, adhuc incertae sunt..

Gottingâ ex urbe – Astyphylaces Gottingenses virum 26 annos natum comprehenderunt. Idem vir concessit se gryllis Mahumetanis oblevisse duas mesquitas et oecos coetus islamici. Locutor astynomicus die Veneris dixit eundem virum praeterea parietibus institutorum muslimicorum aspersisse capita porcina.

Locutor addidit causas, quibus vir egisset, adhuc esse ignotas. Num eius viri facinora aliquatenus pertineant ad scopocinema islamicum dubium, adhuc esse incertum. Siphonarii interim sustulit symbola anti-islamica. In auctorem facinorum nunc animadvertetur propter rem afflictam.

Multis in terris islamicis circum globum terrestrem sitis ex plus septimanâ muslimi irâ incensi sunt de scopocinemate Mahumetano contumelioso, quod in Civitatibus Unitis est confectum. Etiam in compluribus urbibus Germaniae die Veneris et diebus septimanae finalibus muslimi per vias ambulant sententiam suam manifestantes. Usque nunc in plerisque terris res sunt comparatê quietae, sed in Pacistaniâ referuntur fieri reclamationes violentae.

Hanc relationem d.21.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Göttingen: 26-jähriger beschmiert Moscheen mit Karikaturen".

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae