Quae erant male nutritae et vix se potuerunt movere: Quidam vir Thailandianus 28 (duodetriginta) annos natus duos iuvenes et quattuor adultas tigrides in tecto aedificii caveae ferruginosae artissimae inclusit. Nunc ab astynomis comprehensis est. Verisimile est eundem virum voluisse tigrides vendere mercatoribus Vietnamensibus.
Bangcoco ex urbe – Se voluisse condere hortum zoologicum Surasak Bunthienthong vir 28 annos natus Thailandianus dixit astyphylacibus, cum comprehenderetur. In tecto enim aedificii locis industrialibus Bagcocensibus insiti coluerat sex tigrides caveae inclusas. At quidam investigator astynomicus opinatur virum has bestias voluisse vendere Vietnamensibus, qui tigridum pelles et carnem et organa valdê cupiant.
Thailandia est una ex iis terris paucis, ubi adhuc tigrides liberê vivant in naturâ rerum. In Thailandia dicitur florere mercatura illegitima specierum bestiarum, quae lege protegendae sunt. Mense Februario astyphylaces vi ceperunt domicilium Bangcociense, in quo operarii modo dissecabant tigridem necatam.
Ceteri aedificii conductores, in cuius tecto tigrides erant inclusi, non videntur curasse miros suos cohabitatores. Locutor astynomicus: „Inquilini praecipuê sunt operarii, quorum non videtur interesse problematum oecologiae."