Chemisticum I
« CHYMISTICUM
ARTIFICIUM NATURAE, Theoricum et Practicum.
Liber
plane philosophicus,
in
gratiam omnium verae Philosophiae naturalis studiosorum aeditus. »
Per
Gerardum Dorn
De Gerardo Dorn iam nonnulla verba fecimus
(cf. symbola c.t. « De Gerardo Dorn »).
Ille strenuus fuit Paracelsi discipulus et
interpres ad linguam Latinam nostram aeternam et internationalem.
Belga ille tamen non solum fuit interpres;
etiam scripta propria edidit. Theophrasti mente necnon Spiritu
vero qui in eius libris flat imbutus, magna graviaque aperuit.
Infra conclusionem legetis totius operis
c.t. « chymisticum artificium naturae ». Cur verbum
« chymisticum » litteram Y exhibet ? « Ut
prudens lector moneatur non esse chymiam (alchymiam) sine
ambiguitate. Caveant ut eligant, si fieri potest, viam ad aetatis
Aureae divitias ducentem, neque in tormentorum labyrintho aetatis
huius ferreae sine exitu errent. » [1]
Domus editoria Beya valde desiderat
maximi ponderis textus illos innotescere. Mox translatio
Francogallica Gerardi Dorn atque Paracelsi necnon Trithemii
tractatuum in lucem edetur. Ut speramus, initium erit laboris
preciosissimi diffusionis!
Ecce « Chymistici artificii
naturae » frontispicium :
Scripsit Stephanus Feye
|