Annus
2 0 1 2


De mente moribusque GermanicisIn cultu Germanico dispositio vitae unum proprium rerum magnarum est.

De mente moribusque Germanicis

In cultu Germanico dispositio vitae unum proprium rerum magnarum est. In rebus adversis dispositio vitae Germanica automate caret, ea de causa vita diuturne monotoneque apparet. Saepe Germani erga peregrinos non hospitales sunt. Etiam inter se frequenter non hospitio utuntur. Fortasse in vicis parvis hospitium est, quod numquam cum hospitio vero congruit.

Res Germanicae in tempore fieri solent. Germanice malum est sero ad locum venire. Non oportet quinque minutis velut sero venire ad medicum, quamobrem Germani otio et tempore artis horologium petunt. Inter omnes constat Germanos non vitae, sed labori vivere. Omnibus in Germania valde emolumento est desideria funditus satisfacta esse. Nemo vitam in egestate degit. Paene cuncti sub tecto vivunt.

Germani optime laborant. Qualitas laboris Germanica laudabilis est. Etiam ad qualitatem laboris dispositio vitae pars magna est. Initiis et per intervalla operis res a Germanis in tempore factae sunt. Non solum in opere laboreque, sed etiam per ludum Germani ex aequo maximam perfectionem affectant. Qualitas laboris in Germania optima esse debet. Summo cum labore res Germanicas leviter fieri non licet.

Post cenam omnia in ferculo comesa esse solent. Aliquid in ferculo restare post cenam malum est. Potio principalis pro Germanis cervisia est. Gratia praecepti puritatis cervisiae Germanici in cervisiis aqua, maltus, humulus lupulus et saccharomyces cerevisiae, ut partes addendae exstant. Omnibus horis cervesia bibitur. Quippe Germania paradisus cervisiarum est. Varietas cervisiarum in omnibus regionibus mirabilis et innumerabilis est.

In Germania Septemtrionali homines inter se magis lingua Theodisca pura loquuntur. Germanice enim notum est in Hannovera homines lingua Germanica purissima loqui. At in Germania Meridiana homines magis dialecto Theodisca loquuntur. Grapheocratia praecipue adamussim esse debet. Itaque saepe moleste apparet. Sed effectum assequitur et in ordinem fit. Ludicra corporis exercitatio principalis Germanorum enim pediludium est. Ad valorem cultus pediludium apud Germanos maximum pondus habet. Cum Turma Pedilusoria Nationalis Germanica ad Certamen Mundanum Europaeumque ludit, multi Germani eam incitant et cum magna voce adhortantur, ut ea victoriam pariat e turma pedefolli ludentium adversaria. Ubique simul patriae vexilla sunt et hominum maior pars pediludio studet. Ita patriae amplificandae studium occultum apparet.

Historiae causa conscientia nationalis Germanica non sana est. Amorem enim patriae ostendere indecet, quippe cum alii aliquem pro socialista nationali habeant. In mente Germanica imprimis Turci invisi sunt. Maior pars peregrinorum enim e Turcia venit. Itaque saepe homines Turci vitam non facillimam agunt propter odium phyleticum a multis Germanis venientem. Aut nonnulli Turci non lingua Theodisca loqui valent aut ad societatem Germanicam accomodationem recusant. Nonnullis regionibus accomodatio Turcis paene impossibilis maxime in Germania Orientali est. Ambo cultus difficillime inter semet discriminantur. Ad exemplum vir Turcus feminam Germanicam amore adductus habere potest, sed ob Coranum viro Germano vetitum est sibi ex amore feminam Turcam habere. Induere tegumenta Arabica capitis in mundo occiduo societati provocatio est. Turci in Turcia diversiores sunt Turcis in Germania. Recusatio Turca contra Turcos emigratos in Germaniam maxima est. Summatim in populo Germanico opiniones anti -Turcae praevalent.

Etiam apud Germanos Orientales atque Occidentales discrimen magnum ad cultum ac mentem inter sese historiae causa habet. Paene quadraginta (XL) annis Germania in duas partes divisa erat, id est in Re Publica Democratica Germanica et Re Publica Foederali Germanica. Diu duo systema politica inter se concurrunt: Capitalismus Rei Publicae Foederalis Germanicae ac socialismus Rei Publicae Democraticae Germanicae. Historiae causa etiam hodie in populo Germanico generatim opiniones anti-communisticae praevalent. Muro Berolinensi aedificato anno MCMLXI (1961) Germania terminaliter in duas partes separata erat. Moderatores Rei Publicae Democraticae Germanicae cives fugam capessere in Rem Publicam Foederalem Germanicam muro Berolinensi aedificato prohibebant. Temporibus rerum gubernatio socialistica de 3,8 milionibus fere fugitivis querebatur. Muro Berolinensi rescisso anno MCMLXXXIX (1989) Germania tandem denuo coniuncta erat. Post recuperationem unitatis Germanicae dissidentiae inter Germaniam Orientalem atque Occidentalem socialiter, politice et oeconomice coeperunt. In Germania Orientali substructio oeconomica ac socialis non tam bona est quam illa Germaniae Occidentalis. Etiam Germani Occidentales magis pecuniam labore quaerunt quam illi Orientales. Ergo plures homines in Germania Orientali labore destituti sunt quam in Germania Occidentali. Exinde populus Occidentalis popularibus Orientalibus adiumenta solidaritatis oeconomicae pensitant. In summa summarum Germani Orientales atque Occidentales inter sese oderunt.

Vulgus Germanicus obsequentissimus rei publicae est. Cum politica in Germania mala sunt, paene cuncti politice oeconomiceve increpant, sed pars maior nil agit. Conviventia ubique in Germania ob intolerantiam, invidiam et voluntatem nominis reticendi plerumque difficilis est.

Germaniae, Saraviae, die Veneris XVII mensis Augusti, anno MMXII

Scripsit Sarod Klein



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae