QUOMODO CONSTANTINUS PRIMUS CHRISTIANUS IMPERATOR FACTUS SIT
Quomodo Constantinus primus
Christianus imperator factus sit
Anno trecentesimo quinto p.Ch. n. ad
comprobandam tetrarchiae rationem duo Augusti Diocletianus et
Maximianus imperium abdicaverunt ut designati Constantius Clorus
et Galerius, qui iam Caesares creati essent, sibi succederent. Eo
tempore imperii reformatio et emendatio tetrarchica in summo
discrimine versata est. Mox res in peius mutata est: nam non
successio tranquilla fuit, immo vero in magnam perturbationem ob
plures imperii petitores se convertit.
Postremo, ut paucis dicam, inter Maxentium,
Maximiani filium et Constantinum Constantii intestinum bellum
exarsit. A.d. V Kal.Nov. anno trecentesimo duodecimo p.Ch.n., id
est abhinc MDCC annos, apud pontem Milvium ad Romae portas
supremum certamen pugnatum est. Ut Eusebius Caesareus narrat,
paulo post meridiem Constantinus suis oculis super solem Christi
signum luce figuratum conspexit cum verbis inscriptis “In
hoc signo vinces”. Dum multa secum agitat nox
supervenit. Serius in somnio ei visus est Iesus Christus adesse
ostendens Crucis signum atque praecipere ut id fabricaret et
proelians idem in auxilium vocaret. Insequenti die ex auro et
gemmis aurifices iussit monogramma Christi (Chrismon) confici
quod ex litteris Graecis “Ch” et “Rho”constat.
Posito signo in labaro pro aquila vel, ut ab aliis traditum est,
super militum scuta, Constantinus victor apud pontem Milvium
evasit: Maxentius in Tiberis fluminis aqua periit eiusque
exercitus gravissimam cladem accepit. Quo modo Flavius Valerius
Constantinus imperator partis occidentalis Romani imperii factus
est; suo socio Licinio partis orientalis imperium mandavit.
Insequenti anno duo Augusti edictum
Mediolanense proposuerunt quo “darent Christianis et
omnibus liberam potestatem sequendi religionem quam quisque
voluisset” ut a Lactantio relatum est. Nonnulli historici
antiqui et hodierni plerumque negaverunt Constantinum se ad fidem
Christianam convertisse qui fuisset opportunitati inserviens:
quoquo modo res reputata est, satis est nostrae aetatis praeclari
rerum scriptoris Santo Mazzarino sententiam proferre:
“Contra Diocletiani opinionem, Constantinus non omnibus
opibus atque viribus nixus est ad incendium exstinguendum quod
vetus imperium consumebat, sed ex contrario novum aedificavit
rebus exortis ab historiae cursu progressuque”.
Scripsit Lydia Ariminensis
|