SANCTVS FRANCISCVS (
SANCTVS
FRANCISCVS (4)
iuxta
‘Floretum (Fioretti)’
Dominus Silvester, cum dispergi videret haec omnia [bona
Bernardi], avaritiâ ductus dixit sancto Francisco: „Tu de
quibusdam lapidibus, quos a me emeras, non plene solvisti”.
Sanctus autem Franciscus, mirans eius avaritiam, sed nolens cum
illo contendere, verus observator evangelii, omni petenti
tribuens (Lc. 6, 30), intulit manum in sinum Bernardi et pecuniae
plenam posuit in sinu Silvestri et dixit, si plus ille peteret,
se adhuc daturum esse. Ille tamen contentus recesit.
Postea vero
Silvester, cum rediviset domum et vespere cogitavisset de eis,
quae interdiu fecerat, redarguit suam avaritiam. Recogitavit
fervorem Bernardi et sanctitatem beati Francisci. Prima, secunda
tertiaque nocte ostensa est illi crux aurea, quae procedebat ex
ore Francisci, summitate tangens caelos, brachia vero protensa in
latera, videbantur extendi usque ad fines mundi. Qua re tactus a
Domino, omnia sua bona extraxit ac dedit pauperibus, et postea
factus est frater Minor tantae sanctitatis et gratiae, ut cum Deo
loqueretur ut amicus cum amico (Ex. 33, 11); quod sanctus
Franciscus pluries expertus est et infra patebit.
Dominus
autem Bernardus, omnibus dispersis pro Domino, omnino pauper
factus evangelicus, tantam gratiam a Deo meruit, ut saepe
raperetur ad Deum. Sanctus Franciscus praedicabat eum esse dignum
omni reverentia et dicebat illum condidisse Ordinem, ideo quod
omnia distribuens pauperibus, evangelicam paupertatem apud se
primus incepisset, nihil sibi omnino reservans, sed nudum se
offerens brachiis Crucifixi, qui est Deus benedictus in saecula (Rom.
9, 5; 2 Cor. 11, 31). [Sequetur]
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|