Annus
2 0 1 2


Syracusae

Syracusae

Vespere tertii diei itineris, post cenam, pars discipulorum et magistrorum ad litus insulae Ortygiae se contulit, revocans suo quisque animo, ut puto, classis Atheniensium cladem, qui bello Peloponnesiaco a Syracusanis pugna navali utraque parte stricti profligati sunt. Aliqui discipuli canunt ac psallunt, ceteri laeti audiunt, spectantes nigrum mare ubi Athenienses, iam devicti, cum religiose lunae defectione terrerentur, profectionem ad aliud tempus distulerunt, classis exercitusque perniciem paraturi.

Quarto die itineris urbem visitamus quae transiit nulla seiunctura ab antiquitate ad nostram aetatem servans vestigia etiamnunc, ut ita dicam, nova historiae tam gloriosae quam ab omnibus cognitae, quippe cum tot insignia monumenta contigua urbi recentiori supersint, immo etiam in contextum urbanum inserta sint. A nostro deversorio iter pergimus ad insulam Ortygiam, partem Syracusarum antiquissimam. Apud pontem Umbertinum divisi sumus in tres greges quorum cuique dux periegeticus tribuitur. Primum reliquias Aedis Apollinis contemplamur (quae in summa imagine aspicis): antiquissimum ex templis Siculis architecturae generis Dorici existimatur, cui sunt columnae lapideae VII in fronte retroque, XVII in utroque latere. Aetate mediaevali in meschitam conversum est, deinde in ecclesiam, demum in castra. Saeculo MCM quod templi superfuit, reparatum est.

Pergimus autem in angustas vias, inter veteres aedes podiolis cum anconibus ac vasis florum ornatas; in forum Cathedralis demum pervenimus, situm in insulae Ortygiae fastigio. Cathedralem (in secunda imagine) censeo peculiarem et unicam propterea quod aedificata sit adhibita deae Minervae dicati templi hexastyli ac peripteri structura. In latere dextero, etiam ab externa parte, novem columnae in muro inclusae cerni possunt praeter duas antiquae cellae. Cicero in iudicium vocans Verrem qui templum Minervae spoliaverat, id extulit ob eius magnificentiam et pulchritudinem. Ex antiquitatis reliquiis quae in cathedrali permanent partim percipere licet quale intus templum Graecum tecto opertum quondam fuerit. Aetate Christianorum ecclesia totiens mutata est: Diei Natali Virginis VII saeculo ab episcopo Zosimo consecrata est. Brevi tempore templum Arabicum factum est, postea Christianis a rege normanno Rogerio redditum. Post terraemotum gravissimum anni MDCXCIII frons prolapsa ex architectura illius aetatis refecta est.

Deinde ad ecclesiam contendimus Sanctae Luciae dicatam (Santa Lucia Alla Badia, in tertia imagine ostentam) Syracusarum patronae, cui frons nunc conversa est in forum, antea in viam a latere quae ad fontem Arethusam ducit. Templum apud quod fuerat monasterium refectum est post terraemotum de qua supra diximus. Frons divisa est in duas partes seiunctae maeniano cum cancellis ex ferro incuso; inferior cum porta baroca et columnis tortilibus quae tympanum, ubi signa Sanctae martyrium adsunt, sustinent. Pars superior genus serum barocum imitationi antiquae architecturae miscet. Intus in absida post altare maius praeclari artificis Caravaggio tabula inscripta “De Sanctae Luciae exsequiis” collocata est (haec est ultima imago). Iter autem pergimus ad fontem Arethusam, locum amoenum revocantem Alphei fabulam qui amore impulsus flumen factus est mari decurrens ut puellae in fontem a dea Diana mutatae se coniungeret.

Serius, tota insula circumita claris monumentis referta, ad forum princeps redimus, dum longe prospicimus viam Iudam (via Giudecca) nuncupatam, in vico ubi quondam Hebraei ab Hispania expulsi incoluerunt. Ultimum illius mane, visitamus hypogeum eiusdem Fori Cathedralis quod aperitur ex horto Archiepiscopi sedis, quo loco iunctas invenimus lapicidinas et aquarum cisternas ex quibus ingentissimam esse cognoscimus cisternam Sedis Archiepiscopi. Secundo bello mundano hoc fuit perfugium antiaërium adversus Americanos quibuscum postea indutiae in vico Cassibile apud Syracusas die tertio mensis Septembris MCMXLIII factae sunt. Eo loco vertimur ab orienti in occidentem versus atque ad moenia litoris eximus.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae