EGO TUQUE
EGO TUQUE
(IO E TE) - ITALIA 2012
GENUS: TRAGICUM
EXPOSITOR SCAENARUM: BERNARDUS
BERTOLUCCI
SCRIPTORES SCAENARUM MAXIMI MOMENTI:
BERNARDUS BERTOLUCCI, NICOLAOS AMMANITI
HISTRIONES QUI AGUNT PRIMAS PARTES:
JACOPUS OLMO ANTINORI, TEA FALCO
Ab exeunti mense Octobri in cinematographeis
Italicis novum opus praeclari expositoris scaenarum Bernardi
Bertolucci praebetur, qui de pueritiae difficultatibus in hac
pellicula narrat, sumpta de fabula scriptoris Nicolai Ammaniti
eodem modo inscripta.
Laurentius, puer quattuordecim annorum,
vitio Narcissiano affectus, neglegit omnia quae adsunt apud se,
non reciproce agit cum aequalibus. Solitarius vivit audiens
musicam cum involucris in auribus. Qua re recusat quominus in
excursione scholastica montana septem dierum intersit cum
sodalibus; parentes, qui non una vivunt, decipiens,
simulat se cum suae scholae grege procifisci. Re vera,
comparatis cibariis, in receptaculum rerum subterraneum suae
domus inter vetera et pulverulenta se abdit: hic sunt lectus,
stragula, pulvinar, vestimenta, latrina foeda et labellum cum
robigine. Ibi manet et saltans et musicam audiens et matri cum
simulatione telephonice loquens; saepe nidum formicarum sub vitro
spectat, concentus signum in rebus humanis absentis. Tempus terit
et libros horrificos legens et ludens computatro.
Sed quaedam flava coma in receptum
vehementer init suam armillam auream ut petat; sed frustra. Soror
est, viginti quinque annorum, photographa, filia patris
Laurentii, sed non matris; immo Olivia eam in odio habet quod
sibi parentem eripuerit; praeterea putat se non amari a patre. Ea
medicamento stupefactivo assueta est sed cupit se a toxico
purgare; eo tempore ob astinentiam in magna difficultate apparet;
non ei est locus ubi morari possit; qua re in receptaculo cum
fratre invito consistit. Olivia excruciatur, dolore toto corpore
affecta evomit. Interdum, dum laborat, cum fratre communicat
aperiens multa de sua vita et de familiaribus. Laurentius incipit
eam cognoscere, eam accipere ut sororem, e sua solitudine exire.
Animadvertit gratum esse eam iuvare. Olivia tandem sanari videtur
quamvis aliquid dubium celet et secum ferat; una exeunt a
perfugio; Laurentius sororem comitatur, deinde laetus domum
redit.
Expositor scaenarum fabulam verisimilem
paravit quae animum incertum, sensum indignitatis puerorum et
adulescentum exprimit: Laurentius et Olivia perfugium inveniunt
quo secedant quieti, alter ut solitarius stet, altera ut ipsa se
iterum inveniat, aegritudine remota. Histrionibus quaedam duritia
in facie et ore est, vis veritatis quae ad nostram condicionem
pertinet, in qua familiae divisae sunt, institutio deficit, vitae
exemplaria desunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|