Annus
2 0 1 2


Castra militum Romanorum veterrima inventa esse

d.10. m.Sept. a.2012, h.17:49

Cynonôtus (Tergum caninum, Tractus Hunnorum)1

Castra militum Romanorum veterrima inventa esse

Effossio, quae fit in agro prope Hermeskeil sito: Inter lapides viae stratae archaeologi invenerunt clavos calceorum, qui infuerant sandaliis militum Romanorum.

 

Haec castra magnitudine erant 26 (viginti sex) hectarearum et inhabitata sunt a decem milibus militum: In Cynonôto archaeologi invenerunt castra Romana in Germaniâ omnium veterrima. Indicia fuerant clavi calceorum et testae vasorum figulinorum.

 

Hermeskeil ex oppido – Bene accidit, quod legionarii Romani ante plus duo milia annorum iterum iterumque amiserunt clavos e sandaliis suis solutos. Necnon bene accidit, quod amphoras suas vasaque sua figulina detrita omnia in unum cumulum abiecerunt. Nam cum has rebus invenissent, investigatoribus universitatis studiorum Moguntiacensis contigit, ut demonstrarent apud oppidum Hermeskeil Rhenano-Palatinatense se invenisse castra Romanorum in Germaniâ vetustissima omnium usque nunc cognitorum.

 

Sabina Hornung directrix effossionis et membrum instituti praehistoriae historiaeque prioris Universitatis Moguntiacensis dixit haec: "Hîc ratione archaeologicâ patefit pars historiae mundanae". Castra, quae nunc effodiuntur, dicuntur bello Gallico exeunte inter spatium annorum 53 et 51 (quinquagesimi tertii et quinquagesimi primi) ante Christum natum a copiis Gaii Iulii Caesaris esse collocata.

 

Archaeologa explicavit haec castra 26 (viginti sex) hectareas magna vallo instructa suffecisse ad quinque milia vel decem milia militum recipienda. Verisimile esse eadem castra illo loco condita esse ad Gallos ad Circulum Hunnorum versantes fugandos. Iam saeculo undevicesimo coniectum erat in colle prope Hermeskeil sito fuisse castra Romana. At indiciis nuperrimê demum inventis coniecturam esse demonstratam.

 

Antea castra quaedam in Monte Petri Trevirensi sita annis tricenariis ante Christum natum collocata habita erant pro Germaniae castris Romanis omnium vetustissimis. A.2011 (Anno bis millesimo undecimo) inventa erant castra Romanorum in regione Monasteriensi (vulgo: Münsterland).

 

"Res felicissimê facta"

"Quam feliciter" Sabina Hornung inquit „factum est, ut inveniremus clavos". Plus septuaginta clavi interim sunt inter lapides viae portae castrorum effossi. Qui clavi ferrei sunt formâ umbellari. Investigatrix 41 (quadraginta unum) annos nata, quae ex mense Martio anni 2010 prope Hermeskeil effodit: "Iidem clavi" inquit "adhibebantur, ne legionarii delaberentur in lubrico sŏlo luteo". Qui clavi fuerunt prima indicia castrorum Romanorum. Armis, testîs vasorum, molâ frumentariâ additis denique conclusum est hôc loco fuisse castra Romana, quae non esset castra itineraria, sed per menses inhabitata essent.

 

Sabina Hornung multa iam scit de castris, quae hodie sub agris frumentariis sita sunt. Castra principalia forma fuerunt trapezae et circumdata erant fossâ acutâ et vallo terreno, cuius quaedam partes in silvâ relictae sunt. "Primo fit" Sabina prope vallum metrum ferê altum stans inquit „ut tales partes castrorum Caesarianorum reliquas spectemus". Has partes eâ tantum de causâ relictas esse, quâ sitae essent in silvâ. "En rem felicissimê factam." Sabina Hornung scit etiam praeter castra principalia fuisse castra quaedam annexa fonte instructa, quibus fortasse infuerint cohortes, quarum erat cibos militum suppeditare.

Sabina Hornung manu tenens clavum Romanorum calcearium: "Similes erant spikes hodiernis, adhibebantur, ne legionarii delaberentur in lubrico sŏlo luteo"

At mulier perita dicit multas res adhuc esse incertas. Exempli gratiâ adhuc ignotum est, num Romani reverâ pugnaverint cum Gallis, qui erant quinque chiliometris remoti. Sabina doctissima: "Cupimus" inquit „invenire globos fundarum, praesertim cum iisdem fortasse inscriptum sit nomen imperatoris illius temporis." Necesse esse, ut effossiones continuentur per quinque sexve annos. „Haec loca memorabilia tantum valent, ut oporteat hîc fodere per tempus longius".

 

Arno Braun director effossionum: Oportet pergatur fodere per quinque sexve annos.

 

Regionem Germaniae austro-occidentalem occupatam mansisse per 500 (quingentos) annos

Iulio Caesare Romani coeperunt dominari quibusdam partibus Germaniae. Anno 58 usque ad annum 51um a.Chr.n. legiones Caesaris expugnaverunt Galliam necnon regiones in occidente Rheni fluminis sitas, quas quaedam gentes Germanorum coluerunt. Pars Germaniae hodiernae austro-occidentalis per 500 (quingentos) annos pertinuit ad Imperium Romanum eiusdemque oeconomiam cultumque civilem. Multae urbes Germaniae originis Romanae decenniis proximis praeteritis celebraverunt annum ex quo conditae sunt bismillesimum, e.g. Augusta Vindelicorum, Colonia Agripinnensis, Bonna, Moguntiacum.

 

Caesare Augusto regente Romani compluribus expeditionibus subiecerunt gentes Germanorum usque ad Albim flumen habitantes. At Imperium a Romanis non diutius permansit hôc modo exauctum. Nam in clade Varianâ anno 9 (nono) p.Chr.n. factâ pugnatores Germani tribus legionibus Romanis, quarum participes fuerunt 25.000 (viginti quinque milia militum), insidias paraverunt calamitosas. Proelio complurium dierum, quod factum esse prope Kalkriese verisimile est, 20.000 (viginti milia) Romanorum interfecta esse computantur. Inde ex eo tempore Romani non iam totius orbis terrarum domini devicti satis sibi habuerunt regiones Germaniae cisrhenanas Germaniaeque hodiernae partem australem nec iam in illarum gentium regiones invaserunt nisi raris expeditionibus faciendis, easdemque non iam diutius occupaverunt.


1 cfr Orbis Latinus p.299 Tergum caninum, Caninus tergus, Hunnorum tractus, Hunnicus pagus, Hunsrück...cfr Wikipedia s.v. Hunsrück...Namensherkunft: „Zur Erklärung des Namens existieren mehrere Hypothesen: Hohun: Begriff aus dem Althochdeutschen und bedeutet hoher Bergrücken.... Hunderücken: Hierfür spricht, dass im Mittelalter der Name vielfach so gedeutet wurde. Es existieren z. B. folgende Schreibweisen: Cynonotus (gr.Hunderücken, 15. Jahrhundert), Hundsrücken (1250), Dorsum canis (lat. Hunderücken, 1320), Hondesruck (1380). –. ...Abgeleitet von dem Volk der Hunnen: ...Möglicherweise hat der Hunsrück seinen Namen von Begriff Hont, also dem in der Frankenzeit geläufigen Wort für Hundertschaftsführer:...Herkunft von Hundswrock, was einen abgegrenzten Grund und Boden einer Hundertschaft, genauer einer Weidegenossenschaft bezeichnet...."

 

Hanc relationem d.10.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Titulus originalis est: „Hunrück – Ältestes Lager für römische Soldaten entdeckt".

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae