Annus
2 0 1 2


Mutica et Netum

Mutica et Netum

Tertio die visitaturi sumus mirabilia serae artis Siciliensis barocae: tamen summatim breviterque omnia tractari possunt, quoniam celeriter nobis iter pergendum est ad quam plurima visenda; aliqua monumenta et effigies describere, amoenitatem prospectus omnem admirari, aliqua discere, quosdam sensus animique motus vix carpere licebit.

Mane profecti Syracusis Muticam petimus, sitam in Neti Valle provinciae Ragusensis. Nomen a voce Punica exoriri putatur quamvis oppidum a gente Sicula conditum esse videatur. Id in partem inferiorem et superiorem divisum est via Umberto I sub quam iam obrutum flumen Muticanum adfluit. Primum in inferiorem itinere poëtico confecto, versibus signato, ad aedes pervenimus ubi Salvator Quasimodo praeclarus poeta, exornatus anno MCMLIX Praemio Nobeliano, natus est; in muro eius carmen celeberrimum scriptum est “Et vesper adest subito” (Ed è subito sera) quod meo modo in distichon converti:

“Ómnis homó solús stat térrae in péctore sólis

lúmine cónfixús vésper adést subitó.”

Rectrix periegetica nobis narrat praeter alia de loci historia domos antiquiores exstructas esse intra ac super specus qui quondam domicilia fuerunt; loca clivi iniqua scalis iuncta sunt atque obliquis viis, cum etiam spatia satis ampla inveniantur ubi saeculis transactis arbores pomiferae hortique instituti sint.

Templum Cathedrale, Sancto Georgio consecratum (in prima et secunda imagine), in medio oppido est, seiungens partem inferiorem a superiore, opus mirandum quod existimatur signum artis Barocae Siciliae, partim refectum post terraemotum exeuntis saeculi MDCC, qui oppida Vallis Neti diruerat. Post descensum in inferius oppidum alterum Templum Modicae Ecclesia Sancti Petri nobis ostenditur, eximia pulchritudine visu, magni momenti non minus quam Sancti Georgii, cum Muticani inter se aemulatione divisi sint, idemque partim restituta post terraemotum. Cum demum pervenerimus in infimam viam gustare possumus in tabernis praeclaram socolatam variis modis conditam ut piperita acriore, vanilla, cinnamomo, cafea, acribus pomis. Quod praecipuum est, ex frigida tractatur, sine butyro et granosa gustatu. Emptis quadrulis vario genere socolatae, profecti Mutica ad litora iuxta mare Ionium contendimus: nam caupona quo ituri sumus apud mare versatur. Post prandium quoniam dies splendens satisque calidus evadit, pars discipulorum, cum dicto non oboediant, ad oram se conferunt, immo nonnulli cum subligaribus balnearibus se partim mergunt. Omnes mari caeruleo, aëre prope aestivo delectantur.

Post meridiem Netum caput artis barocae pergimus. Nobis obviam veniunt arbores ficus Beniaminae magno numero non longe a Porta Regis, (in imagine tertia) ex qua ingredimur et via Victorio Emmanuele incedimus. Antiquum oppidum exstructum a Siculis in monte nunc nominato Alveria, Graeci, Romani, Normanni, Aragonenses in potestatem redegerunt; ob terraemotum de quo supra diximus omnia aedificia solo aequata sunt; incolae, derelicto loco, aedificaverunt in promuntorio Hyblaeo, quod circiter X milia passuum a mari abest. Arduum brevi tempore visitare ac paucis verbis oppidum describere quod ab artis perito appellatum est “hortus lapideus”; comparari potest etiam picturae scaenarum quae monumentis confecta sit, ex cultu et elegantia aetatis qua quod apparet non aliud est ac quod est, quasi modus exsistendi. Domus et monumenta, ex lapide harenario satis friabili, iam refecta, aurea sub sole ostenduntur. Quid dicam de magnificentia Templi Cathedralis (in paene ultima imagine) et Ecclesiae Sancti Francisci in lucem plurimis scalis prolata? De domibus mirandis maenianis cum anconibus quibus effigies mythologicae ac animalium sunt? (in ultima imagine) Dein in thermopoliis, inter alia dulcia, gustanda est gelida sorbitio granulosa (granita), vere optima et potus “Lac amygdalae” (latte di mandorla) ob niveum candorem ita appellatus. Sub vesperum Syracusas redimus.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae