SANCTVS FRANCISCVS (
SANCTVS
FRANCISCVS (3)
iuxta ‘Floretum (Fioretti)’
Cum Bernardus
dixisset beato Francisco, se velle mundum relinquere illumque
sequi, ille exultavit in spiritu et magno cum gaudio ait:
‘Domine Bernarde, istud est opus tam arduum, ut de
hoc est Domini nostri Iesu Christi consilium requirendum: ut ille
dignetur beneplacitum suum ostendere, quomodo illud debeamus
efficere. Ideo pergamus simul ad curiam episcopi, ubi est quidam
bonus sacerdos, et curabimus ab eo Missam celebrandam; qua audita,
precabimur ibi usque ad divini officii horam Tertiam. In prece
autem nostra petemus a Domino Iesu Christo, ut dignetur nobis
ostendere ternâ apertione missalis viam sibi beneplacitam, quam
eligere debeamus’.
Bernardus autem ait:
‘Placet quod dicis’.
Iverunt itaque ad
curiam; et, auditâ Missâ et prece usque ad Tertiam prolatâ,
sumpsit sacerdos praedictus missale rogatu Francisci et Bernardi;
et signo crucis cum se munivisset, aperuit illud in nomine Domini
Iesu Christi. In qua apertione primo occurrit: ‘Si vis
perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus
(Mt. 19,21);
in
secunda vero: ‘Nihil tuleritis in via (Lc. 9,23); in tertia
denique: ‘Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat
crucem suam et sequatur me (Lc. 9,23).
His visis, dixit
sanctus Franciscus: ‘Domine Bernarde, ecce consilium Domini
quod habemus. Vade et fac ea, quae audisti; et sit benedictus
Dominus noster Iesus Christus, qui dignatus est nobis viam suam
evangelicam ostendere’. Statim autem Bernardus omnia sua bona
extraxit, quae erant valde magni valoris et omnia pauperibus cum
gaudio tribuebat pauperibus. Portans plenum pecuniae gremium, et
viduis et orbis et peregrinantibus et Deo servientibus affluenter
et liberalissime dispergebat, sancto Francisco ad omnia
supradicta eum sociante et adiuvante fideliter. [Sequetur]
Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM
|