Annus
2 0 1 2


De Constitutione Antoniniana

De Constitutione Antoniniana

(vel de vectigalibus auctis)

“Constitutio Antoniniana nominatur edictum quo anno CCXII p.Ch. n. id est abhinc MDCCC annos, Imperator Antoninus Caracalla in civitatem omnes fere incolas imperii Romani ascripsit. Inter paucos non receptos fuerunt qui dicti sunt dediticii, ut putatur, barbari quibus domicilium habere in finibus imperii concessum esset. Edictum propositum est, exclusis a plerisque aliis causis, ut liceret plura vectigalia exigere, cum imperator vellet omnibus subiectis imponere civium optimo iure tributa ex quibus de hereditate vel de manumissione.

Constitutio Caracallae magni momenti fuit ad leges Romanas vulgandas, quod ab illo tempore etiam gentes remotorum imperii locorum iure Romanorum usae sunt, quamvis re vera, ut antea, saepe provinciales mores loci observarent vel ius Romanum mixtum suis moribus.”(Conversum prope ad verbum a www.treccani.it).

Quaedam similitudo cum hodierna aetate mihi exstare videtur: etiam illis temporibus ob discrimen oeconomicum qui tributa eludebant reperiebantur ita ut ea pendere cogerentur!

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae