Domus mobilis
Domus mobilis
(Mobile home - Belgica - Gallia - Luxemburgum MMXII)
Pellicula filmica Francisci Pirot, cuius partes
maximi momenti agunt Arthurus Dupont (Simon)
et Vilelmus Gouix (Julien).
Haec lepidissima fabula primum Locarni (ubi Certamen Cinematis
his diebus fit) magna cum spectatorum voluptate demonstrata est;
quam speramus in omnibus orbis civitatibus post breve tempus
aspiciendam esse.
Ad domum parentum, in parvo Belgico vico, redit Simon, sponsae
et operae stomachatus; cum amico iuventae suae Juliano constituit
sese demum ex iugo familiari liberandum et novas vivendi rationes
experiendas esse. Ideo patre decepto raedam habitabilem sibi
comparat et ad iter se cum sodali parat sed... varias ob causas
haud longe a domibus suis diu consistere debent. Aliquot
septimanis in tali dubio peractis Simon solus profecturus est.
Exilis narratio, subtilis tamen descriptio sempiternorum
adolescentium (XXX annom agentium!) nostrae aetatis: qui inter
studium periculosae libertatis et aureum carcerem domesticum
iactantur, ignotis rebus illecti earumdemque pavidi, avidorum
parentum amplexus cupidi et fastidiosi. Amborum patres et Simonis
mater nolunt enim liberos vias a se ipsos decretas peragrare,
vitam suam occidentem in filiorum oboedientia reponentes. Juliani
mansuri pater domus suae tectum magno cum periculo solus reparare
coepit, ut filium ad manendum inducat.
Fabula tam leviter et grate narratur, ut saepe spectator ad
amare subridendum inducatur, praesertim de duorum actorum
amoribus; ex quibus has duas sententias excerpo.
Puella: "Idem volo facere ac vos, abire ut quis sim
cognoscam." Simon: "Nos vero pro certo
habemus, qui simus!"
Scripsit Herimannus Novocomensis
|