Festum prunorum in oppido Pershore iucundissime eveniebat.
De festo prunorum
Festum prunorum in oppido Pershore iucundissime eveniebat. Sol
enim paulisper lucebat; violacea aerostata puerilia de palis
lanternariis leviter aurâ agitabantur; parva dea Festi villosa,
nomine Prunella, ementibus in via officiebat; Alicia denum Mardle,
octo annos nata, Prunorum Principissa creata est. Unum tantum
aberat, pruna scilicet.
Rem explicavit dominus festi. ‘Optime dies festivi sunt
coepti’, inquit. ‘Paenitet tamen pruna tempestatis causâ
nobis deesse.’ Vanum esse pruna aliena afferre; Violacei enim
Pershorii vel Marjorici Novelli quicumque gnarus sit, mendax
agnoturum esse cum adhuc longius sit ipsum quam nucleus pomi
iactari possit. Verisimile esse pruna aliqua adfutura, forsan
octo post dies.
Oppidi Pershore fructiferi vicem dolemus. Cuius tamen viri
probitatem habent doloris solacium. Prunorum festum quod rite
celebratur, pomorum adventu iam melius reddetur.
Scripsit fr. Thomas Crean
|