SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS
iuxta ‘Floretum (Fioretti)’
Primo sciendum est, beatum Franciscum in omnibus
suis actibus fuisse cum Christo conformem. Sicut enim Christus
benedictus in principio suae predicationis assumpserat sibi
duodecim apostolos omnia relinquentes, ita beatus Franciscus
habuit duodecim electos socios, qui paupertatem altissimam
eligerunt. Sicut etiam unus e duodecim apostolis laqueo se
suspendit, ita unus e duodecim sociis praedictis, frater Ioannes
a Capella nomine, laqueo se suspendit.
Sicut
autem sancti apostoli fuerant toti mundo admirabiles et pleni
Sancto Spiritu, ita socii sancti Francisci fuerunt homines tantae
sanctitatis, ut a tempore apostolorum mundus non haberet tales.
Quidam
enim eorum raptus est usque ad tertium celum (2 Cor. 12, 2), ut
frater Aegidius; quidam tactus est labios ab angelo calculo
ignito sicut Isaias (Is. 6, 6-7), videlicet frater Philippus
Longus; quidam loquebatur cum Deo, ut amicus amico (Ex. 33, 11),
videlicet frater Silvester purissimus; quidam volabat ad divinae
sapientiae lumina ut aquila, scilicet frater Bernardus humillimus,
qui Scripturas declarabat profundissimas; quidam est
sanctificatus a Domino et canonizatus in caelo, cum adhuc viveret
in hoc mundo, velut sanctificatus in utero (Lc. 1, 15), scilicet
frater Rufinus, nobilis Assisiensis, vir Christo fidelissimus.
Sic omnes dono speciali fulserunt, ut infra patebit.
Illorum
primus et primogenitus tam prioritate temporis quam sanctitatis
privilegio fuit frater Bernardus Assisiensis, qui conversus est
hoc modo. Cum sanctus Franciscus adhuc esset in habitu saeculari,
fuit tamen totus despectus et a spe saeculi destitutus, et
propter poenitentiam totus deformis et squalidus, ita ut a multis
putaretur insanus. Cum tamen esset divino sale conditus (Col. 4,
6) et Spiritus Sancti tranquillitate fundatus et firmatus, multo
tempore sic vadens per Assisium, luto et lapidibus tam a suis
quam ab extraneis innumeris obiciebatur et afficiebatur iniuriis,
verumtamen ille patientissime, ut surdus et mutus (Ps. 37, 14),
in omnibus iucunda facie pertransibat.
Dominus
autem Bernardus Assisiensis, qui erat e nobilioribus et
ditioribus et sapientioribus in civitate, cuiusque consiliis
omnes acquiescebant, considerare sapienter incepit tam altum esse
mundi contemptum in sancto Francisco et tantam constantiam in
iniuriis perferendis et tantam longanimitatem in tolerando, ut
fere duos annos sic abominatus et despectus ab omnibus, semper
constantior videretur. Dixit in corde suo: ‘Nullo modo potest
esse, ut iste Franciscus non habeat magnam gratiam Dei’. [Continuabitur]
Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM
|