DE VICTORIA SAMOTHRACIA REFICIENDA
De Victoria Samothracia reficienda
Post
opus Leonardi Vinciani refectum, id est tabula lignea Sanctae
Annae, Musaeum Louvrianum celeberrimam Victoriae Samothraciae
statuam restituturum erit, quam maxime visitatores admirari
solent veluti Venerem Mili. Privati, plerumque Americani, qui iam
tres milliones euronum donaverunt, pecuniam suppeditabunt ad opus
reficiendum. Restitutio VI saltem menses proximo anno prosecutura
erit.
Marmor
album simulacri clarissimi constanter expositi apud Musaeum
Louvrianum, luteolum factum est et umbrae prorae caeruleae in qua
consistit, in ferrugineas, cum nonnullis rimis, conversae sunt.
Victoria XVII saxis marmoreis insidet navis prorae imaginem
effingentibus sed a pavimento consurgit in VI partes diviso.
Etiam fultura et basis lithocollaris exstructae ad effigiem
extollendam anno MCMXXXIV nonnullas scissiones ostendunt.
Simulacrum
inventum est anno MDCCCLXIII a Carolo Champoiseau, consulari,
archaeologiae cultore, Samothracae, in maris Aegaei insula sed e
peritorum sententia pretioso marmore Pario fictum esse Rhodi a
Pythocrato existimatur, incerto anno, ineunte saeculo secundo
a.Ch.n.. Incertum est qua re effictum sit; sunt qui putent
Rhodienses votum pro victoria in pugna navali apud Side cum
classe Phoenicia Antiochi III Syriaci socia, Magnis Deis Cabiris
dicavisse; alii id dicunt imitationem antiquioris simulacri III
saeculi a.Ch.n. fuisse. Dea victoriae alata olim V metra
existimatur insurrexisse, nunc moles, transactis plurimis
saeculis,satis sordida fragilisque ostenditur. Nec admiratio
desiit. Ne celeberrimum opus diutius lateat neve a visitatorum
visu amoveatur, sub omnium oculis forsitan in forma vitrea
reficiatur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|